LAURENTII PETRI
gregia illius exhibet Epistola ~ f post funestam Sturiorum caedem, R. Erico XIV.
data. Ap. Hallman, 1. c. vitiis vero typographic^ mendosa.
Versionem S. Bibliorum egregiam, qua hodie utitur Ecclesia Svecana, lingua ver
nacula confecit Noster, et Olavi Fratris opera et ministerio adjutus, in lucem edidit
an. i54i. Libros rituales Ecclesiæ nostrae usibus adeommodavit, Homilias, Psalmos
adornavit. Libellos perplurimos dogmatici, ascetici , et polemici argumenti evulgavit,
(cfr. Hallman , 1. c. pag, 169. sequ.) Omnes et singuli dictione sermonis tam casti
gata, tam pura et perspicua, sese hodie commendant, ut in omnibus subscribamus
sententiae, quam de iis tulit Rev. Jesperus Svedberg, vir magni judicii: ”Nar thetfa
dråpeliga Gnds vdrf i Norden skulle anställas och värfvas, at Evangelium skulle hår oför
falskat predikas och utspridas , ta blef vårt Svenska Tungomål , af Andans enkannerliga till-
skyndan och verkan , then ther alla tungomåls mästare och herre är, här i Norden, utan men -
niskosnille och omsorg salt i sådant skick och lag, at thet uti en huij och hastighet var dt
fullkomneligit & c.” Hæc in suo Schibboleth Cap. 17. insuper addit: ” Then Erckiebi-
skop Laurentii Petri Nericiani Skrifter , jämte Svenska Bibeln, med flit och achtning läs,
skall väl nodlost snart lära skrifva och tala god Svensko
Ad Historiam patriae, cujus miro amore fervebat juvenilis animus, ætate jam
provectus animum adjecit Noster. Chronicon Sveciæ egregium concinnaverat Olavus
frater jam pie defunctus. Displicebant vero R, Gustavo I. inter alia multa, ea po
tissimum quæ de Stenone Sture Seniore inconsiderate nimis in hoc Chronico nar
rantur. Regis iram , eamque non modicam, placare et Fratris desideratissimi manes
fraude liberare studens manum operi admovit senex et solus. In eo vero ita proces
sit, ut Fratrem noSa secutus, loca vexata prudenter eliminando, Chronici Sve-
cani Breviarium compilaverit, eam ob caussam ab ipso ” Uttog 1. Extract ” appellatum
Opus suum ad umbilicum perduxit Noster an. i55g, ut ex fine apparet, ubi de turbis
Muscovitarum, Iiocce anno compositis, mentionem facit.
Chronico Olavi Petri, in Tomo operis priori divulgato, jam addimus Chronicon
Laurentii Petri huc usque ineditum. Ad calcem dabimus Scripta eristica, quæ mate
riam propositam egregie illustrant. Codices manuscripti in Bibliothecis publicis et pri
vatis haud infrequentes sunt. Quos vero potissimum consuluimus, hoc loco indicare
oportet,
I, Regius in 8:0 Bibliothecae Regiae Stockholmiensis D. 16. nitida manu Petri P.
Isopcedii , Professoris Upsaliensis 1599, dein Pastoris in Tenstad Uplandiorum, denati
an. 1600, accurate exaratus.
IL Sernskoldianus in Fol. Bibüothecæ R. Gymnasii Arosiensis. In prima pagina
legitur: ”Skrifven och collationerad efter Hr Laurentii Pastoris Book i Turinge âhr
i64i.” Vide infra Cod. N:o VII.
III. Warmholtzianns in Fol. e ditissima Bibliotheca War mholtziana in Ro-
senhaneanam migravit. Meminit Warmholtz, Bibi. Hist. V. p. 5i. In tegumento Co
dicis pergameno An. i588 comparet.
IV. Eielkeanus in Fol. Bibliothecae Braheanæ in Skokloster, vetusta ac nitida
manu exaratus anno i58g, ut sua manu adnolavit pristinus possessor Daniel Persson.
V. Liidekeanus in Fol. Bibliothecæ Rev. D. J. H. A. Liideke , ad Ecoles. Teuton.
Holmiæ Pastoris. Anno 1621 Jac. Grundel, Consul Holmiensis, Codicis possessor fuit.
VI. Nordinianus in Fol. Bibliothecæ R. Academiæ Upsaliensis.
VII. Celseanus in 4.o ejusdem Bibliothecæ. In fronte hæc leguntur: *’ Laurentius
Raimundi, Pastor Turingensis, possessor. Manu propria scripsit an. 1601.” Hune
codicem laudat Hallman , 1. c. p. 122. Apographon vide Cod. Sernsköld. N:o II.
VIII. Cronstedtianus in Fol. ejusd. Bibliothecæ, alios ut omittamus.
Then

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.