/
SCRIPTORES
RERUM SVECICARUM MEDII AEVI
i.
CHRONICA SVECANA LAURENTII PETRI
Archiepiscopi Upsaliensis.
Laurentius Petri Ntricius , primus, post Reformationem, Archiepiscopus Upsaliensis*
natus erat Ôrebrogiæ, primario Nericiæ oppido, anno i4gg. Incidit ejus juvenilis ætas
in maximos relyublloce fluctuo ; nunquam tamen a semel coopto vitae genere, quod
positum in litterarum studio erat, deilexit. Hisce ut satis fieret, patriae miserrimae
valedixit, et una cum Olavo Petri , fratre omnino pari, Germaniam contendit, ac pri
mum quidem Wittebergam adiit, jam Luthero suo et Melanchtone celebrem. Ipse Lu~
therus , quanti Fratres advenas fecerit, grandi documento mox significavit. Alumnos
enim sibi carissimos, a doctrina egregie instructos, et religionis disciplina probe im
butos, commovet et adhortatur, ut in patriam reversi tenebrarum suarum jam per-
tæso orbi arctoo lucem afferrent evangelicam. Absque mora, vela dantes, Holmiara
urbem dominam adeunt, ea tempestate impiis R. ChristierNi II. armis saiiciam et
orbam. Immo vultum instantis Tyranni evasit Noster, ferme miraculo incolumis*
Quem enim fortuna ad summa genuerat, pei< aspera salvum duxit. Gustavus I , hosti
bus felicissime debellatis, imperio admotus, Nostrum Theologiae Professorem et per
petuum Academiæ Upsaliensis Rectorem, invitis Papistis, pronunciat. Eliminato tum
absque cæde et sanguine papismo, libertas patriae politica et religiosa, Deo propitio,
stabilita est. Archiepiscopum Upsaliensem, Clero universo suffragante, Nostrum creat
Rex augustissimus an. i53l. Qua in dignitate per octo, et quod excurrit, lustra
doctrina et pietate, vigilantia et fide valuit plurimum, supremis et infimis gratus, et
Regi suo nullo non tempore carus. Gustato I. tantum placuit Noster, ut matri
monio cum animum adjecisset, uxorem Rex daret nobilem virginem Elisabetham , con
sobrinam suam, ex qua liberos septem, lectissima thori conjugalis pignora, lætus quidem
suscepit; pestifera vero lue anno i566 Upsaliam devastante, Filios quattuor, in flore
juventutis exstinctos, lugens amisit. Tandem ipse coelo animam reddidit an.
Ossa illius in ecclesia Cathedrali Upsaliensi quiescunt, hoc ornata elogio sepulcrali:
"Hic jacet corpus Reverendi Patris D. M. Laurentii Petri Nericii, Archiepiscopi
Upsaliensis , qui, adjuvante Deo , depulsis doctrines tenebris, puro Dei verbo hanc Ecclesiam
et Dioecesin fideliter pavit et re At supra annos XL. quo tempore pro retinenda m hoc regno
puritate doctrines coelestis, multa pie et graviter scripsit et ordinavit, ac cum vixisset An
nos LXX1III . placide obiit Die XXVI Octob. Anno Christi MD.LXXlliy
Vitam et res gestas exponit Hallman , 01. et Laur. Petri Lefverne. Stockh. 17 ^ 6 ,
4:o, Cfr. Theophrosyne , T. I. Egregium Præsulis summe venerabilis characterem e-
gre-