Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

ERICI OLAI 
2 7 
libri, verius tamen credo Beronis Regis de Bijrkô p), et soror ejus Sigri- 
tha q) eonquerentes de avunculo suo Erieo, quod eos privasset jure regni 
et paterna hæreditate. Ad quorum petitionem dum in Sueciain cum exer 
citu tenderet, audito adventu Imperatoris Ottonis, in luthiam revertitur 
et eum debellat. Hic Harallus fidem Christi suscepit et in ea permansit, 
ac propter eam persecutiones multas sustinuit, pugnante contra eum filio suO 
Suenone ac ejiciente de regno, adeo ut omnes incolae regni Daciæ eum ha 
berent exosum pro fide Christi suscepta, et filio ejus Suenoni fidem im 
pugnanti viriliter adhaerent, ac ob nihil aliud diligerent, nisi quod fident 
exstii paret, et idololatriam promoveret. Hunc Suenonem Deus multipli 
citer et misericorditer humiliavit, et ad extremum ad fidem convertit* 
Nam pugnans contra Slavos, ad quos pater ejus ejectus confugerat, ca 
ptus est bina vice, et multa summa auri et argenti redemptus est. Deinde 
contra eum cæpit pugnare Ericus Rex Sueciæ, triumphansque contraeunt 
in Scania ejicit eum a Dacia r). Eugiens igitur Sueno in Norvegiam, 
petiit adjutorium a Rege Olavo, sed nihil consolationis adeptus, adiit 
Regem Angliæ Eduardum, a quo indigne susceptus, multis ab eo impro 
periis lacessitur pro tyrannide progenitorum suorum, qui Angliam mul 
tiplici servituti subjecerant. Inde igitur discedens, in Scotiam se conver 
tit, ibique benigne susceptus, septennio exsulavit. Audita tandem morte 
Regis Erici de Suecia, ad poenitentiam conversus de omni malo quod ad 
versus Christi fidem et patrem proprium fecerat, baptismum et fident 
Christi suscepit in Scotia, et factus est Deo devotus, atque exinde in omni 
bus prosperatus. Reversus in Daciam cum gaudio est receptus. Volens 
autem Sueno fidem Christi in regno Daciae dilatari et firmiter observari 
populum metuebat, ne sicut eum dilexerunt propter odium et extermi 
nium fidei, sic nunc haberent odio propter fidei observantiam et amorem. 
Occulte igitur ad se convocat regni magnates, suadens et exhortaris* 
quatenus fidem Christianam susciperent, et deinceps observarent perpetuo 
sacramenta. Sed nihil apud eos profecit, quin constanter assererent se 
velle servare ritum et vivendi modum, sibi a parentibus traditum et re 
lictum. 
Tunc divina dignatione venit in Daciam vir ille venerabilis Po 
po, qui permissione regis, nobilium et vulgarium, magna multitudine 
congregata, praedicavit eis fidem Christi, et cætera, quæ erant observan 
tiae salutaris. Illi autem nihil horum animadvertentes, sed pro ludibrio 
reputantes communiter contemnebant. Tunc Popo hoc modo eos ad cre 
dulitatem induxit. Certificatus ab eis, quod si ferrum candens portaret co 
ram eis manu nuda et illaesa, ipsi fidem, quam praedicabat, veram esse 
cognoscerent, et se eam promitterent servaturos. Adfertur ergo ferrum 
ad modum chirothecæ fabricatum, et instar ignis candentis succensum, 
quod accipiens Popo et manum injiciens, coram omni multitudine illaesa 
manu portavit, et ad pedes Regis deposuit. Tunc Dani obstinacius resi 
stere non valentes, ad fidem Christi et baptismi gratiam, circa annos do 
mini nongentos quinquaginta septem s ) convolarunt et statuerunt pro le 
ge, ut non amplius duello, sed ferro candente se purgaret infamatus. 
Tunc venit in Norvegiam Episcopus quidam venerabilis de Anglia 
no- 
p ) Saxo : Svetici Regis Biörnonis filius. 
9) Saxo: Gyrilha. 
r) Saxo, L, X. p. 188. Ad. Brem. C. 26.1. 77; 
s) Cod. 1. in margine: circa annos Domini95.7 
vel circiter. Cfr. Saxonem, L. X. p. 189 et Chro- 
nol. N:o XVI. 1. c. p. 5o.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.