XX.
HISTORIA
4lO
transfossus, quiescere non potuit, donec ad partes humicidarum g) illorum
ipse pervenit, ut et ipse desideratam martyrii coronam attingere posset.
Responsorium,
Leo furit, ursus lingit,
Et Golias h ) grandem fingit
Sibi fortitudinem.
Christi armis se præcingit
Sanctus David et confringit
Ifanc tantam multitudinem.
Versus.
In labore quicquid stringit,
Hujus sancti non exstinguit
Amoris magnitudinem.
In III, Nocturno Antiphona.
Pro novorum
Conversorum
Confortandis animis.
Verbum serit,
Mortem quærit,
Clamans infidelibus:
Ut quiescant,
Resipiscant
Ab Idolorum cultibus.
Solus orat,
Nocte rorat
Genas multis lachrymis,
Elevatur ,
Transformatur
In globum lucis splendidum :
Vere rarum,
Tam praeclarum
Sancti privilegium.
Lectio VII.
Perambulans igitur inferiores partes Swetiæ, tanta mentis constan
tia, tanta virtute animi, tantoque fervore spiritus annunciavit omnibus
verbum Dei, ut veraciter in illo claresceret, quod ipse a Christo accepis
set os et sapientiam, cui non possent contradicere adversarii veritatis.
Responsorium.
Affectans per martyrium
Suum augere meritum,
Plagas, minas, exilium
Non timet nec interitum.
Versus.
Amoris stillicidium
Sic inebriavit Spiritum.
Lectio VIII.
Pergens postmodum et ultra progrediens pervenit ad ejusdem regni
partes superioris, in terram, quae dicitur Vesmannia i), ibique, ex con
silio et praecepto Sancti Sigfridi, sedem fixit, et potissimum apud ec
clesiam Su anuingensem k). Quantis vero sollicitudinibus et periculis,
quantis laboribus et aerumnis, ibi vixit, paucis verbis explicari non potest.
Responsorium.
Invenit modos varios
Pacis et amicitiæ,
Per quos multos nefarios
Lucrabatur ecclesiae.
Ver-
g) Sic. Homicidarum.
A) Sic. Goliath.
2) Sic. Westmannia.
Je) Sic. Suevingia 1. Snevingia. v. supra, p. 407.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.