Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

S. DA VIDIS« 
409 
Munda David praecordia 
Virtutum clarent speculis, 
Ut sint exemplaria 
Magnis atque parvulis. 
Est virtutum fundamentum 
Et decor humilitas : 
Responsorium. 
Ori opponens ostia 
In frivolis obmutuit. 
Aspectus et colloquia 
Mulierum timuit. 
Versus. 
Loquentes inutilia 
Gravissime redarguit. 
In II. Nocturno Antiphona. 
Ipsum sibi fulcimentum 
David fixit sanctitas. 
Dolet, flagrat, lacrymatur 
Suspirans ad martyrium d ) , 
Quando sibi nunciatur 
Sanctorum excidium. 
Lectio IIII. 
Ubi occultius suæ mentis secretarium adeptus, in arctissima abstinen 
tia vitam duxit, ut armaturam Christi suo ferret in corpore, tantae disci 
plinae rigiditate sensuales appetitus atterebat, ut vix necessaria sumeret 
sustentationi naturae. Difficile enim esse sciebat sensualitati satisfacere et 
pronitati corporis non parere. 
r Responsorium. 
Amans cordis munditiam, 
Praerumpit cogitatus: 
Apponit diligentiam 
Per preces et ploratus. 
Versus. 
Sic servat innocentiam 
Christo confoederatus. 
Lectio V. 
Excreverunt siquidem in viro Dei, per simplicissimae humilitatis a- 
morem, tam opulentae divitiae gratiarum et virtutum, ut jam puritatem 
cordis et corporis adeptus et ad apicem perfectionis quodammodo appro 
ximans, quasi stella matutina in medio nebulae, sic iste effulsit in tem 
plo Dei. 
Responsorium. 
Sanctus David humilis 
Non timet opprobria: 
Antiquo David similis 
Hic ejus et in patria. 
Versus. 
Christum ducens in jubilis 
Ad sui cordis atria. 
Lectio VJ. 
Audito autem, quod amabiles Deo et decori in vita sua, gloriosi mar 
tyres, Nepotes sancti Sigfridi e) cecidissent, occisi in monte Gelboe f), 
in manibus videlicet recidivantium a fide, mirando compassionis dolore 
trans- 
d) Pro more seculi, coronam martyrii inhiabat supra Historiam S. Sigfridi, p 356. 
Noster. Cfr. Lect. VI. et Resp. ad Lect. VII. f) Mons prope Wexionimn notissimus, y. supra 1. 
e) Vinamannus, Unamannus et Sunatnannus. cfr. c. p. 358. 
Tom. II. 
ioo.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.