4o8
XX.
HISTORIA
Ad fidem nobis pervius
Sis in tutela socius:
Ut salvi Christi gratia
Vitemus hæc contagia.
David simplex oculis
Vixit columbinis,
Jugis in fluentulis
Residens divinis.
Custos toto studio
Animæ decoris
Præsta pater ingenitus
Et suus unigenitus,
Confirmet hoc paraclitus
Par utri usque spiritus. Amen.
ln I. Nocturno Antiphona
Nil curat de pallio'
Vanitatis foris.
Formulât praecordiis
Puros cogitatus,
Nec promit eloquiis
Steriles tractatus.
Lectio 1.
Dilectus Deo David, cujus sollennitatis memoria vere in benedictione
est, nam similem fecit illum Deus in gloria sanctorum, prout evidenter
ostendit multiplex gratia sanitatum b) et virtutum. Hic itaque David in
Anglia oriundus parentes habuit nobiles, non tam ingenuitate sanguinis,
sed et fidei catholicae sinceritate praeclaros.
Responsorium.
Piorum pius filius
Parentum David inclitus,
Ut stellae micans radius
Mores sectatur penitus.
Versus,
Nunc sua dans hilarius,
Nunc sacris votis deditus.
Lectio II.
Hi igitur devotione assidui et christianæ fidei zelatores praecipui filium
suum, sanctum David imbuendum liberalibus studiis tradiderunt. Qui pue
rilibus postmodum annis, ut patriarcha Jacob domi simpliciter transactis,
coepit indolis bonae adolescens non solum literarum scientia affluenter pro
ficere, sed et morum devotione et vitae perfectae probitate pollere.
Responsorium.
Sit comes multum providus
Sanctae vitae claustralibus.
Qui mundo fuit splendidus
Auro, servis, et opibus.
Ver sus.
Perfectionis avidus
Dispersit hæc pauperibus.
Lectio III.
Videns autem vir sanctus et diligenter attendens, se tam per rerum
temporalium sollicitudines, quam etiam per consanguineorum suorum im
portunas frequentias, in Dei servitio multipliciter impediri, universa, quae
habuit, distraxit ac Christi pauperibus errogavit, sicque ordinem Clunia-
censem c) est ingressus.
b) Sic, Sanctitatum ?
c) Cli\ Vita S. Sigfridi supra p. 35o.
Respon -

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.