S. DAVIDIS.
407
riæ Romanæ traderet. Qui minas Regis et Liturgîstarum persecutiones veritus,
e communi ossuario, ossa ignoti hominis tacite depromens, in locum reliquiarum re
ponit, quas postmodum , non sine lætitiæ et venerationis testificatione legati excipiunt
auferuntque, ut hæc uberius exponit Rev. Petrus jfonee Angermannus , Episcopus We-
xionensis, Concion. Funebr. p. 28e. Cfr .Ramin, 1. c, p.45. Ob hanc piam sane fraudem
Editores Act. SS. Antwerp., in Vita S. Davidis, ira inani effervescere nobis visi sunt.
Historiam s. Legendam S'. Davidis , quæ Lectionibus novem, brevissimis, consti
tuitur, e Breviario ArosiensiJ, cum Hymnis, Antiphonis et Responsoriis, nunc demum
sistimus. Deest apud Benzelium in Monum. Eccl. Sveog. Desideratur etiam in Act.
SS. Antwerp. Jul. T. IV. p. 108, qui sua, de S. Davide , omnia Hastovio debent. Vi
tam hancce S. Davidis sibi nondum visam dolet Nob. Ôrnhjelm, Hist. Eccl. p. 53o.
Postea vero vidisse, illius Svecia Sancta Mscr. nobis sæpius laudata, docet.
(jraude devota Suecia
Reducens ad memoriam
Cum omni diligentia
David foecundam gratiam.
Tempus adolescentiæ
Clara ducens sub indole,
Supernae sapientiae
Fontem bibit benevole.
Hunc Anglia progenuit
Claris ortum parentibus :
Hymnus.
Qui veritatem docuit
Suevos dignis virtutibus.
Felicem in Suewingia a)
Concludens vitæ terminum ;
Adduxit multa millia
Credentium in Dominum.
Gloria sit ingenito,
Honor et unigenito,
VirtU3 summa paraclito
Pro tanti patris merito.
Ad Magnificat Antiphona.
Ardens verbo , Martyr voto,
Claustri nutritus moribus,
Purus virgo, corde toto
Intentus dei laudibus
David piæ Melodiæ
Es vere dignus vocibus.
Collecta.
Majestati tuæ quaesumus Domine fideles tuos venerabilis David Abbatis et Confessoris
tui pia jugiter commendet oratio, ut quem devoto veneramur officio, ipsius suffragio subleve
mur optato. Per dominum.
Invitatorium.
Christo cantet ecclesia, qui ipsam sic ditavit, extollendo praeconia praeclari patris
David.
Tener ligni vermiculus
Nativo manens oppido
Tres hostes stravit parvulus
Impulsu mentis rapido.
Delicias, divitias
Et hostis artes varias
Jejuniis, inediis
Vicit et precum proeliis.
Hymnus,
Congaudeat ecclesia
Recensens tirocinia,
Nam armis certat niveis
Clarus in Christi cuneis.
Opes ut spinae sauciant
Negotia cor laniant,
Nec patiuntur libere
Quæ sursum sunt exquirere.
Ad
a) Sic. Item Snevingia 1. Snavingia. Hodie Snäf - priscum ejus nomen hodie quodammodo revocat.
ringe Härad. Ecclesia Svedwi, hoc in territorio sita,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.