4o6
XX. HISTORIA
nomen Davidso appellatum, contracte DawS 1. Dafo et hodie, in vulgari sermone,
Då/o, in Historia Regum Folkungidarum celebre- (v. Stiernman in not. ad P. Nigr. p.
20). Domicilium etiam aliud, dimidium fere milliare a Dcifo distans, sibi et monachis
suis paravit, Sanet Davidsstad dictum, quod in ore vulgi, qui brevitatem semper a—
mat loquendi, hodie dicitur Santestad 1. Sanstad. Traditiones de S« Davide, hisce in
locis residuas, industria laudanda collegit Rev. D. Ramèn et publici juris fecit in Dis
sertatione Academica de S. Davide , primo Westmanniæ Apostolo, edita Upsal. 17238:0.
S. Davidem ut Westmannise Apostolum, ita Episcopatus Arosiensis auctorem ce
lebrant Petrus Niger, Messenius , Spegel et Rhyzelius, cet. Episcopum vero re magis,
quam nomine diceres. Etenim vixdum parochiales, nullae autem cathédrales institu
te erant ecclesiæ, nulla limitibus circumscripta provincia vel dioecesis regenda. Ob
servandum de cetero, 5. Davidem apud antiquos'constanter Abbatem, minime vero
Episcopum appellari. Quid? quod Breviarii Arosiensis Antiphona, testis minime
reprobanda, palam confitetur:
”Custos toto studio
Animce decoris ,
Nil curat de Pallio
Vanitatis foris.”
Quæ cum ita sint, evanescunt ea, quæ, præter fidem, traduntur de fundamentis Ba-
silicæ Arosiensis, Eodem Præsule, positis. Vasti enim ædificii origines verius, meliusque
ad tempora Birgeri Jarl, seculo XIII. ad medium vergente, referimus. Janua Templi
hujus occidentahs ornatur etiamnum tabulis egregiis, candido marmore effabre inscul
ptis, quarum una, a manu dextra muro adfixa, effigiem S. Marte Deiparæ, altera vero
a parte sinistra, muro itidem infixa et bipartita, imagines S. Johannis Baptiste et S.
Davidis Angli conspiciendas præbent. Circa caput, barreto ornatum, legitur
Sanctus David Anulus. Manu pedum gestat, infra Iiæc:
Johannes de Klingesboda Decanus Arosiensis Me Fieri Fecit MDX.
Quam tabulam ibi positam putamus, ut in perpetua memoria apud posteros maneret
S. David , Westmanniæ Apostolus, cujus summo in sacris Christianorum promovendis
studio initia sua debet Cathedra Arosiensis.
Verum enim vero, in eo traditiones et monumenta veterum consentiunt S. Da
videm constanter apud Munktorpenses habitasse et senio confectum ibi vitam cum morte
commutasse. Annum emortualem 1082 habet Petr. Niger, e Chronico Ragvaldi Rhyth-
rmeo Episcopor. Arosiens. jam deperdito. Diem vero 2 5 Junii, festo duplici per Dioe
cesin Arosiensem celebrandam, indicat Calendarium Breviario Arosiensi præfixum, im-
mo Calendaria, baculis majorum Runicis (. Runstajvar) incisa, huncce diem chirothecis
S. Davidis miraculosis designant, de quibus Messenius, Scond. IX. c. ag , Vastovius,
Aquil. p. 49. Eandem 00 caussam hæ chirothecæ exsculpte conspiciuntur in
Cahce argenteo, quem ecclesiæ Munktorpensi, in memoriam S. Davidis, donavit Bir-
gerus Magni, ab an. i464 Episcopus Arosiensis. — Fontem S. Davidis, ubi gentilibus
conversis baptismi lavacrum contulisse putatur hic Westmanniæ Apostolus, i n confi
nio Templi Munktorpensis, occidentem versus situm, a populo olim frequenter cultum
feiunt. Post Reformationem autem, jussu Episcopi Arosiensis, terra et lapidibus re
plendum curavit Pastor loci. Ita superstitiosa loci sanctitas sensim evanuit, et Fons
rursus effossus est. Vide supra Litt. Law. Petri ArchiEp. Upsal. ad 01 . Nicolai, Ep.
Strengnes. p. 4o4. Cfr. Ramen, 1. c. p. 26.
Reliquiæ S. Davidis , loculo, lamellis argenteis ornato, inclusæ, in Ecclesia Munk
torpensi summo honore, ad Reformationis usque tempora, adservate sunt. Tandem a
Rege Johanne III., Pontificiis admodum favente, Thomas , Munktorpensium t. t. Pa-
6t0n ’ in i unc tum fuit, ut reliquias 5. Davidis, jamjam oblivione sepultas, emissariis Cu
rio»

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.