Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

26 
I. CHRONICA 
singiam profectus, partes Norlandenses perambulasse refertur, et populum 
innumerabilem ad Dominum convertisse et ibidem coronatum martyrio, 
ut quidam volunt, ad Dominum migravisse. 
Rex autem Stenkillus Christianus effectus, nitebatur Episcopos retra 
here a subversione Deorum, asserens eos indubie, si id agerent, occiden 
dos, seque expellendum a regno, asserente populo, quod Deorum inimi 
cos in regnum in eorum injuriam induxisset. Vnde tum populo ad sedi 
tionem contra Episcopos concitato, dicitur apostatasse a tide et populo 
consensisse, sed nihilominus fidei occasione occisus. 
Nota hic, quod post adventum sanctorum Sigfridi et Eskilli, et post 
Olavum Skotkonung, quo tempore regnum totum dicitur esse conversum, 
facta fuit apostasia illa, de qua agitur in legenda S. Eskilli; quare trium 
phato rege Ingone fidei defensore, elegerunt quendam Suenonem Idolo- 
latram etc. Et post Olavum Skotkonung, licet non immediate, regnavit 
quidam Stenkil nepos ejus ex sorore: etsi hæc, quæ dicta sunt de Sten- 
killo hic superius, ad istum secundum Stenkillum videntur verius refe 
renda. Intelligendum est regnum nondum fuisse in toto conversum, vel 
ad apostasiam iterum rediisse. 
Ad cognoscenda Leinpora conversionis horum trium regnorum ad fi 
dem, sunt ista ex chronica Danorum f) notanda, quod tempore Regis Da- 
ciæ Regneri, in ejus absentia elegerunt Iuthones et Scan en ses quendam 
Haralium, sibi et toti regno in regem. Quod audiens Regnerus, adjuto 
rio reginae Norvegiæ debellavit Harallum semel et secundo. Qui Haral- 
lus destitutus auxilio, accessit imperatorem Ludovicum, Caroli Magni fi 
lium, inMaguntia, petens ab eo auxilium. Imperator igitur hac duntaxat 
conditione sibi promittit auxilium, ut se faciat baptizari. Baptizatus est 
igitur Harallus in Magüntia, et ab Imperatore de sacro fonte levatus an 
no domini octingentesimo quindecimo m) ; cui imperator dedit exercitum 
de Alemannis sub patre suo conversis. Harallus igitur cum Saxonibus in 
travit Daciam, aedificavit ecclesiam apud Sleswik in loco, qui dicitur Had- 
deboth, et inhibuit omnem ritum idololatriae agens pro fide fortiter* sed 
reversus Regnerus expugnavit Harallum et idololatriam reparavit. ’ De 
mum Harallus apostata vit a fide, videns se non posse temporaliter prospe 
rari, nec ponitur in catalogo Regum Daciæ. 
Post Regnerum in Dacia regnavit filius ejus Sivardus n) (nam Regne 
rus in Hybernia serpentibus expositus, a rege Hella christiano in Daciam 
cum Saxonibus misso, comestus interiit): post Sivardum Ericus. Hi duo 
gentües ae idololatrae fuerunt. Post Ericum regnavit Ericus, quem con- 
verht Ansgarius, et obiit Christianus, remanente tamen idololatria et gen- 
tilitate m regno. Post hunc Ericum regnavit Kanutus, qui in juventute 
obiit m Anglia, necdum fidem Christi adeptus. Post Kanutum rexit Fro- 
tho, hic in Anglia baptizatus obiit christianus. Reversus enim in Daci 
am, misit nuncios ad papam Agapitum, ut mitteret praedicatores in Da 
ciam. Sed antequam sui nuntii redirent, rebus humanis exemptus est. 
Inde Gorm; inde Harallus; inde Gorm; nec inveniuntur christiani fuis 
se °). His successit Harallus, vir magnorum operum contra Imperatorem 
Uttonem, quem accesserunt Styrbiôrn, filius Baronis, ut habent quidam 
li- 
l) Saxo, L. IX. p. i 7 o, i 7 S. 
m) Chronol. Nso XIV. T. I. Sect. i. p. 
n) Saxo: Serpentini oculi (Ormöga), 
e) Saxo, L. IX. p. 177.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.