4oo
XIX. OFFICIUM
Legendam Breviarii Skarensis, quam supra N:o XVII. dedimus, heic omisimus. Cfr.
tamen ea quæ supra in proleg, ad eandem p. 5g5 observavimus. Variantes lectiones
notabiliores e Breviario Upsalensi subjunximus, unacum speciminibus aliquot Sermo
num de S. Eskillo , quos in Codd. Mscr. Bibliothecae Acad. Upsal. offendimus.
Jam dies adest celebris:
Nova resultant cantica:
Quia fugatis tenebris
Regnat fides catholica.
Gaude parens Britannia
De novae «) prolis munere.
Exulta magis Svecia
De novo lucis sidere.
Eskillus signis emicat,
Ritus confutans gentium
Eskille flos Praesulum,
Pater pietatis,
Clericorum speculum,
Doctor veritatis.
Hymnus.
Christum auctorem praedicat
Et salvatorem omnium.
Verbis, exemplis claruit
Saluti studens omnium:
Tandem mortem sustinuit
Migrans felix ad gaudium.
Sit tibi laus et gloria
Corona triumphantium:
Nos Eskilli prece pia
Duc ad coeli palatium. Arnen.
Super Magnificat Antiphona.
Tuæ replet reculum
Fama sanctitatis:
Junge tuum Populum
Civibus beatis.
Collecta.
Deus, qui beatum Eskillum pontificem tuum, pro fidei dilatatione, mar
tyrium subire voluisti, concede propitius, ut omnes, qui ejus implorant
auxilium, petitionis suse celerem consequantur effectum.
Invitatorium
Eskilli martyris sollennia
Devote celebret ecclesia.
Psalmus; Venite. Hymnus : Martyr Dei.
In I. Nocturno Antiphona.
Postquam hiems abiit
Infidelitatis,
Flos virtutum prodiit
Novæ dignitatis.
Clamat præco populis,
Missus b ) a supernis,
Ut intersint epulis
Regis sempiternis.
Psalmus de uno Martyre. Antiphona.
Fugat servus Domini
Varios errores:
Nulli cedens homini,
Novos docet mores.
t
Lectio 1. (Vita S. Eskilli N:o XVII, vide supra pag. 595.)
Resp. Olim spinas germinans
Terra vastitatis:
Fit jam rosas generans
Hortus voluptatis.
Venit dies terminans
Noctem vanitatis.
Vers. Dum luxit Sveciæ lux divinæ pietatis.
Lectio II.
b) Brev. Skar. errore typographies : Messias.
*) Brev. Ups. tan t æ.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.