Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

3g6 
XVII. VITA 
multiplicatis fidelibus ecclesia triumpharet, moliebatur vitam pastoris ex 
stinguere, ut oves gregis dispersae infernalium morsibus luporum paterent. 
Denique idem adversarius quosdam perversos (jam retro post sathanam 
abire volentes) contra Regem Yngonem b ) fidei defensorem, qui tunc sce 
ptrum regium in regno Svecise tenuit, acri livore inflammavit. Hi vi 
dentes sibi sub ipso illicita non licere, collecto exercitu, Regem in bello 
victum fugarunt e regno. Ejecto igitur principe Christiano, idolatram e- 
legerunt, praeficientes sibi in Regem quendam impium, nomine Sweno- 
nem, regio decore indignum, dictum BlodhSwen *), et merito sic voca 
tum, quia eos permisit bibere sanguinem animalium simulachris libatum, 
et vesci idolothicis. 
His gestis, et Y n go ne, fidei pugile, triumphato, multitu 
do infidelium, una cum Rege suo, convenit Strengenes, ut immolatis 
bobus ac ovibus, victimas diis suis litarent. Feceruntque ibi grande con 
vivium, ob reverentiam Regis et Deorum. Tempore illo Episcopus apud 
ecclesiam Fors residens, his auditis, cum clericis suis, ad idolâtras acces 
sit. Intrepidus itaque in medio stans, accepto gladio spiritus, (quod est 
verbum Dei) arguit impios, quod obliti Domini creatoris sui immolarent 
daemoniis et non Deo. At illi ut aspides obturaverunt aures suas, ne au 
dirent verbum Dei. Cernens autem hoc vir Dei, oculis ac manibus in 
ccelurn levatis, rogavit Deum, ut faceret aliquam suae ostensionis eviden 
tiam, per quam incredulorum saxea corda cognoscerent Christum solum 
verum esse Deum. Finita itaque oratione, mox fragore magno Dominus in 
tonuit, et grando, nix et pluvia descendentes, aras immolantium et ho 
stias destruxerunt, super Episcopum autem nec una pluviae gutta descen 
dit. Quo viso, filii Reliai furore repleti, impetum fecerunt in eum. Ti 
nus autem ex ipsis hariolus, Spabodde nomine rf), caput ejus cum 
lapide percussit, alius vero cum securi testam capitis ejus confregit. 
Tunc sanguine sacro, de vulneribus fluente, perfusus est lapis, in quo ste 
tit, qui (ut dicitur) adhuc in eo apparet indelebilis. Interea sanctum 
Martyrem, in terram semivivum cadentem, quidam nobiles rapientes, ad 
Regem traxerunt: et ne sine causa pati diceretur, asserebant eum magicis 
artibus (ob injuriam Regis et Deorum) sic aërem concitasse. Et statim a 
Rege iniquo lata mortis sententia, ductus est in vallem, ubi nunc situm 
est claustrum Fratrum Praedicatorum ubi pro zelo fidei, lapidibus obru 
tus, temporalem vitam finivit, et aeternam feliciter inchoavit. Fracto i- 
gitur alabastro sacri corporis Martyris hujus, odor virtutum fragravit. 
Multi enim variis languoribus vexati, meritis ejus curati sunt. Sepulto 
autem corpore suo, ad coruscationem miraculorum, fiebant in caulis gre 
gis dominici, de lupis oves , et de persecutoribus ecclesiæ tutores. Pas 
sus autein est tempore vernali, et tempore passionis Christi /). 
h) Vide HervararSaga, Cap. xx. cfr. supra p. 3o3. /) D. 12 Junii, qui in Calendariis nostris S. Eskillo 
e) BlotSven. Cfr. supra p. 3q3. sacer est, minime congruit dies Parasceves s. Passionis 
d) Vide supra p. 3g4. _ Dominicas. Haec igitur gratis addit Legenda, ut mar- 
e) Hodie Munkebachen, vide quae in Proieg. p. 3 90 tyrium S. Eskilli eo illustrius redderet, 
monuimus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.