Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

S. ESKILLI. 
3 9 5 
igitur ibidem corpore, ad coruscationem miraculorum ejus, fiebant in cau 
lis gregis dominici, de lupis oves, de persecutoribus ecclesiae tutores. Hic 
est noster Samson, qui plures occidit moriens, quam vivens. Merito hunc 
Beatum esse martyrem diximus, qui meruit Christi passionibus communicare. 
Passus est enim tempore vernali et tempore passionis Christi c), pro divinae 
caussa justitiae. Ideo digne, ut flos rosarum in diebus veris, sanguine mar 
tyrii rubricatus, in coeleste rosarium est translatus« Cujus meritis et pre 
cibus gloriosis, det nobis gratiam in praesenti, et gloriam in futuro, Jesus 
Christus dominus noster, qui est benedictus in secula seculorum. Arnen. 
I*-* — éîkntz ®t ?l : ii 
XVII. 
VITA SANCTI ESKILLI 
e Breviario Skarensi. 
Alteram heic sistimus Legendam S. Eskilli, alia manu paullo abbreviatam. Vita S. 
Eskilli inscribitur in Breviario Skarensi, unde eandem derivavimus. Id peculiare ha 
bet, quod S. Sigfridum heic ne verbo quidem nominat. Auctor hujusce, æque ac præ- 
cedentis Legendæ, nos latet, quæ enim de S. Brynolpho, auctore, tradit Messenius , 
Chron. Ep. C. V. p. 79 et post eum Benzelius in Proleg. ad Monum. p. xii., de Officio 
S. Eskilli praedicanda esse, infra mox probatum ibimus. Edidit Spegel , in App. ad 
Hist. Eccl. Sv. p. i54. 
Sanctus Eskillus, post infantiae rudimenta, contemptis illecebris se- 
culi, se transfudit in amorem Dei. Et dum ad virilem pervenisset aeta 
tem, tantum a Deo inspiratus est, ut beati Abrahæ meritis aequaretur. 
Cui dictum est: Egredere de terra tua , et de cognatione tua, et veni in 
terram, quam monstravero tibi, et faciam te crescere in gentem magnam. 
Et tunc spretis parentibus et patria, a Britannia (ubi oriundus exstitit) 
ad regnum Sveciæ perrexit, certus quod quanto longius propter Deum 
recederet a solo proprio, tanto plus appropinquaret coelo. Sane cum di 
vina providentia voluit, ut lampas tam clare accensa, super candelabrum 
Ecclesiae constituta, mullis lumen præberet, consensu omnium eligitur in 
Episcopum Ecclesiæ, quæ vocatur Nordhenskogh a), et honorifice con 
secratur. Postquam autem Pontificalis dignitatis solium ascenderat, 
quasi stella matutina in medio nebulæ, multos, amissis veritatis vestigiis, 
errantes, boni exempli et saeræ doctrinæ radio, ad viam patriae coelestis 
reduxit. Colebat in eo populus Christum, tanquam jubar solis in montis 
vertice refulgentem. Videns autem antiquus hostis et invidens, quod 
mul- 
/ 
c) Cod. A. 56 . addit: tertio idus Junii. 
a) H. e. Sveciæ superioris, cfr. supra p. 392.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.