3g4
XVI. LEGENDA
vatis rogavit Deum, ut aliquam faceret suæ ostensionis evidentiam, per
quam incredulorum corda saxea cognoscerent ipsum solum esse verum Deum.
Finita oratione, mox antiquum signum, ad preces Samuelis factum
contra Philistæos, innovatur, nam fragore magno intonuit Dominus, gran
do , nix et pluvia descendentes, aras immolantium et hostias destruxerunt,
super Episcopum vero nec una gutta pluviae venit. Quo viso, lilii Belial
furore repleti impetum fecerunt in eum. Unus autem ex ipsis hariolus
Spadbodde /) nomine, caput ejus cum lapide percussit, alius vero cum
securi testam capitis ejus confregit. Tunc sanguine sacro, de vulneribus flu
ente, perfusus est lapis , in quo stetit, qui, ut dicitur, adhuc in eo appa
ret s) , quasi indelebilis, sicut peccatum Judæ stilo ferreo scriptum legitur
in ungue admantino, in memoriam facinoris exsecrandi t). Interim sanctum
Martyrem, in terram semivivum cadentem, quidam nobiles rapientes, ad
Regem traxerunt, et ne sine caussa pati diceretur, dixerunt eum magicis ar
tibus, ob injuriam Regis et Deorum, sic aerem concitasse. Statim a Rege ini
quo, ut a Joas, contra justum pontificem Zachariam, sententia mortis lata,
ductus est in montem juxta vallem «), ubi nunc situm est claustrum Fra
trum Prædicatorum r), sicut Jeremias et Stephanus a Judaeis, pro zelo fi
dei et defensione veritatis, lapidibus obrutus vitam finivit temporalem, et
fetemam in coelis feliciter inchoavit w).
Sicut autem Gedeonis lagena confracta, lampas inclusa apparuit,
sic. fracto alabastro sanctissimi corporis ejus, odor virtutum fragra-
vit x). Multi enim variis languoribus vexati, meritis ejus et precibus
curati sunt, sicut in suis sanctis miraculis probatur y). Sicut autem tem
pore Achab, interfectis prophetis Domini, idolatria dominante, Deus
sex s) millia virorum, qui non curvabant genua ante Baal reservavit: sic
tunc multi boni fideles non consenserunt profanis actibus perfidorum, ne
extenderent ad iniquitatem manus suas. Hi tulerunt corpus Martyris, ut
illud in ecclesia Fors sepelirent a). Venientibus autem eis ad locum, qui
dicitur Eskilstun a b) , tanta densitate nebula aërem obscuravit, quod
ulterius ire non potuerunt, et ita ponderosum effectum est corpus
ejus, quod illud movere nullatenus potuerunt. Eadem noete revelatum
est ei, qui primus in eum lapidem misit, quod in illo loco, ob reveren
tiam Martyris, foret Basilica construenda, quod et factum est. Sepulto
igi-
/) Br ev - Skar. Spabodde. Cod. A. 56. Spabolt.
Laur. Raimundius, Reformatio Gustav. Mscr., ex fide
veteris traditionis, in villa Strengnesiæ propinqua,
Finninge eum habitasse scribit.
Cod. Hildes. in margine: Ita jam est adhuc vere
in Stregnis. Suo calculo approbat Messenius, Scon-
dia, T. XII. p. 70. ”Saxum, in quo primum certavit
Eskillus, hodie insertum parieti in coemiterio
Strengnensi ossuariæ, non obscura curiosis vestigia
monstrat cruoris ; quo Regis Johannis III. mandato
perductum ex civitate, ubi Civis eujusdam, a re
formatas religionis tempore, fulcrum præbuit ædifi-
cio, antea muro, valvis ecclesiæ vicino, propter
reverentiam inclusum.”
Z) Cfr. Jerem. 12: 1.
u) Cod. i5. in vallem juxta montem.
v) Hujus Monasterii fata illustrat Martyriol. Strengn.
Mscr. Bibi. R. Stockh. ”Anno Domini MCDLXXHI.
combusta est Ecclesia Strengenensis, cum Claustro
ordinis Prædicatorum, casuali incendio, circa me
ridiem , sabbatbo Dominicæ Trinitatis.”
u) Brev. Lincop. et Aros. finit,
x) Cfr. Judic. 7: 16, 19, 20.
yj Miracula S. Eskilli. Ubi ?
z) Cod. Laur. Odonis : septem.
a) Cod. A. 56. addit: quia non erat tunc aliqua ec
clesia, nisi illa sola.
b ) Cod. Hildes. in margine: ”Est jam ibi Monasterium
Johannitarum, et distat a monasterio nostro (scii. Pa
cis Marias Carthusiano) septem milliaribus : et adhuc
habetur ibi in auro et argento conditus sacer the
saurus, videlicet corpus hujus beatissimi Martyris.”
Cfr. Bulla Gregorii P. IX. de hoc monasterio, ap.
Celse, 1. c.