ETtICI OLAI
25
nobilibus de fide occulte, aperte non audens, non profecit, antequam
Popo Diaconus coram eo et populo ferrum candens nudis manibus por-
fasset e).
Successit Erico filius suus, quem alii vocant Ericum Arsæle, alii F ** 9
Stenk illum primum/). Ipse fuit pater Olavi Skotkonung, et primus rexA«æie
Christianus in Suecia, quod hac occasione dicitur contigisse. Cum enim
sacerdos quidam Idolorum, in præsentia regis et multitudinis populi, ex
more sacrificia obtulisset, subito cæcus effectus omnium praesentium animos
convertit in stuporem g ). Prostratus ergo Diis, quos coluit, et multimo
de eorum implorans suffragia, nec aliquid remedii assecutus, (digitus enim
Domini erat ibi) manibus suorum abducitur, et in domum habitationis suæ
recipitur nihil videns. Cum igitur nocte sequenti se sopori dedisset, ma
ter Domini miseriarum misere laboranti apparuit, taliter eum alloquuta:
Juste tibi quod pateris noveris accidisse, qui Dominum Majestatis abjece
ras, servitium illi debitum Idolis impendendo; hic est lesus Christus, fi
lius meus et Deus Christianorum; nunc ergo si sanari desideras, in eum
te credere velle promittas, et fidem ejus firma mente conserves. Promit
tit ille et lumen oculorum recepit, moxque consurgens pertransiit omnem
in circuitu regionem, rem erga se gestam ex ordine narrans, et efficaci
sermone persuadens, ut spreta cultura Deorum, omnes se converterent ad
Deum Christianorum, unde ceperunt jam populi Deum Christianorum forti
orem clamare et Diis suis clementiorem (utputa qui in necessitatibus auxili
um ferret, aliis Diis sæpe fallentibus et vel non volentibus, aut non va
lentibus) suffragari. Hoc rumore percepto, Metropolitanus Bremensis, vel
rogatus a rege Stenkillo per nuncios solennes intermedios, vel motu pro
prio et salutis animarum intuitu, misit ad regem Stenkillum duos Episco
pos Adalvardum et Stephanum, viros doctos et gratia praedicationis
insignes, qui cum applicuissent Siktoniam, ubi Rex ipse cominus moram
traxit, a Rege benigne suscepti, amplo illic honore sunt habiti. Et cum
Adalvardus A) Missam celebraret, oblatæ sunt ei in una Missa LXX marcx
argenti. In brevi autem tempore omnem populum civitatis Siktoniæ, quæ
tunc prægandis civitas erat, omnemque in circuitu regionem ad fidem
Catholicam convertebant. Similiter et in Bijrkô, quæ tum una magnarum
civitatum et aliis antiquior habebatur. Tres enim eo tempore civitates
famosae et magnae in hac regione fuerunt, videlicet Siktonia, Bijrkô et
Skaris i).
Tunc Adalvardus remanens circa partes Vplandenses, subvertit Idola,
quæ apud Vpsaliam venerationi nimiae habebantur, et praedicationi conti
nue insistebat, atque secundum quosdam pro subversione Deorum, a po
pulo regionis Vplandensis dicitur interemptus: aliis dicentibus quod longo
senio et morte naturali defecerit k) et in Bijrkô sepultus sit. Potuit autem
esse, quod persecutionem ab Vpsaiensibus passus, et forte verberibus ac
flagellis caesus, partes illas superiores deseruerit, et apud Bijrkô deinceps
commoratus, ibidem finierit vitam temporalem. Stephanus autem in Hei-
sin-
e) Saxo, L. X. p. 188, sq.
f) Chron. Rhythm. min. 1. c. p, 255. Cod.
2. Stenghkillum. Cod. 5, pium.
g) Chron. Pros. p. 244, ex Ad. Bremensi.
/i) Junior. Ad. Brem. C. g4. 1. 206. Hie
Siktonia tandem pulsus Scarensem sedem occupa
vit, Brenuim vero revocatus, ibi vitam finivit.
Tom. Il •
Scholiast, ad Ad. Brem. Ed. Lindentrog. p. 61,
i) Chron. Pros. 1. e. p. 242.
t) Adalvardum Seniorem morte nalürali (in
GothiaJ) decessisse narrat Ad. Brem. C. 88. 1.
25i. Et personas et tempoi’a heic confundit Au
ctor, Chron. Rhythm, min. et Pros, presse se
cutu*.
1 *