S. ESKILLI.
3g3
batur pastoris vitam exstinguere , ut oves gregis dispersæ infernalium lu
porum morsibus paterent. Denique idem adversarius, cujus anhelitus pru
nas ardere facit, quosdam perversos, jam retro post satlianam abire volen
tes, contra Regem Ingonem /), fidei defensorem, acri livore inflammavit.
Hi videntes sibi sub ipso illicita non licere, collecto exercitu Regem in
bello victum fugarunt de regno m). Post haec, ad instar populi Israelitici,
qui ne essent sub dominio Roboam ubi erat templum et cultus veri
Dei, regem fecerunt sibi Jeroboam, cujus consilio idolatrae effecti, vitu
los adoraverunt. Sic isti, abjecto principe Christiano, idolatram elegerunt,
praeficientes sibi in Regem, Sven on em quendam, impium et indignum
decore regio, dictum Blodhs ven o), e t merito sic vocatum, quia permisit
eos bibere sanguinem animalium simulachris libatum, et vesci idoloticis.
His itaque gestis, ut Philistaei, capto Samson, ingressi fanum, Da-
gon 7’) Deo suo hostias immolaverunt: simili modo, pugile fidei trium
phato, scilicet In g one Rege, multitudo infidelium una cum Rege suo
convenit Strengis ?), in loco idolorum, ut immolatis bobus et ovibus,
victimas diis suis libarent. Feceruntque ibi grande convivium, ob reveren
tiam Regis et venerationem Deorum, de quorum victimis comedebant
adipes, et bibebant vinum libaminum, fausta Regi novo acclamantes.
Tempore illo Episcopus apud ecclesiam Fors r) residens, his rumoribus
auditis, fortis zelotes, velut alter Elias, qui in diebus suis non pertimuit
principem, indutus lorica justitiae, protectus scuto fidei et accepto gla
dio Spiritus, quod est verbum Dei, cum Clericis suis.et paucis aliis ad i-
dolatras processit. Intrepidus itaque in medio stans, praedicando arguit
ipsos, quod obliti Domini creatoris sui, immolaverunt daemoniis, et non Deo.
At illi ut aspides obturaverunt aures suas, ne legem Dei audirent, ver
bis ejus oblatrando. Cernens hoc vir Dei, oculis ac manibus in eœlum le
vatis
t) In go I. Senior, heic ab Ingone Juniore probé
distinguendus.
m) Hæc suo testimonio egregie illustrat et comprobat
IlervararSaga, Cap. 20 :
”Suium p 6tti Ingi kongr briota forn lands log d
ser, er lianti vcindadi um k hluti marga, er Stein-
hell hafdi standa låtit . d pingi nockru, er Sviar
dttu vid Inga hong, giordu peir hôtium Ivo hosti,
hvôrt hauri vildi hcldr Jialda vid pd fot n log, e-
da Idta af horegdomi■ pd maélti Ingi kongr, ok
kvedst ei mundi hasta peirri tru, er rettust vceti,
b ci œptu sviar upp , ok praungdu Iwnum med grio-
ti, ok räka harm af Ibgpingmu. Sveinn magr
kongs var eptir d P ingi nu, hdnn oaudSviurä, a,
ef la blot fyrir peim, ef peir gicefu honum kong-
clom; p vi fata peir alär: aar Sveinn pa til kongs
tekinn yfir alla Svipiod, var framleidt nross eit
a pingit ok höggvid i sundr, ok skipt tu als, enn
riodudu blodinu blöl-trie. Kbstudu pd allir sviar
kristrd, ok höfust blöt , enn peir rdku Inga kongr
hurt, ok for hann i vestra G autland' '.
II. e. Visum est Svionibus, Ingonem Regem leges
priscas violare, quod res multas castigaret, quas Sten-
killus manere permiserat. In comitiis quibusdam, quæ
Sviones cum Ingone Rege habuerunt, duas ei conditio
nes proposuerunt, utrum mallet leges priscas servare,
an regium principatum deponere. Tum Rex Ingo re
spondens negavit se fidem, quas rectissima esset, abje-
Tom. II .
cturum, tam Sviones vociferantes Iapidibus cum vexa
runt, et e comitiis pepulerunt. Sveno, Regis affinis,
in comitiis remanens, obtulit se Svionibus cultum ido-
lolatricum confirmaturum, siquidem Regio principatu se
donarent; hoc omnes affirmant se facturos, tum Sveno
totius Svioniæ Rex declaratus est, tum in comitia e-
quus productus et dissectus ad comedendum dividitur,
at lignum idololatricmn sanguine illinebant. Tum Svio
nes omnes Christianismum abjicientes, cultum idolola-
trioum receperunt; sed Ingonem Regem depulerunt, qui
in VestroGotbiam se contulit.
Hoc sacrificium etiam meminit Sclioliastes ad Ad.
Brem. de situ Daniæ, N:o g3. ”Nuper autem Ckristia-
liissimus ReX Sveonum Annuder (Ingemunder 1. Iugo)
cum sacrificium gentis statutum nollet dæmonibus of-
erre, depulsus a regno, ibat gaudens a conspectu con
cilii, quoniam dignus habebatur pro nomine Jesu Christi
pati.’’
n) Sic. Rehabeam. Reg. 12 .
o) Minime BlodSven, Sanguinarius, sed Blot Sven ,
Victimarius rectius audit. A Blota , idolis sacrificare.
p) Cfr. 1 Sam. II.
q) Brev. Ups. et Skar. S t r e n g e n e s. Cod. 1 5. S t r e n-
o 1 anes. Ita recte scribitur. Etymon enim vocis
Streng ia, voto sese obstringere, in promontorium
kocce, 'sub ethnicismo, comitiis sacris et civilibus
celebre, optime quadrat.
r) Ilodie annexa ecclesiæ Eskilstuna.
99-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.