XVI, LEGENDA
392
peregrinus et pauper ad incredulos transiit, ut evangelium eis Christi prae
dicaret. Deditque peregrinationis suæ comitem individuum, doctorem ex
imium, beatum Eskillum, de Britannia oriundum, cujus ipse Capellanus
fuerat et consanguineus «). Isti, quasi duo venti calidi et pluviosi, ad par
tes Sveciæ divinitus adducti, arentia infidelium corda coelestis intelligen-
tiæ fluentis rigabant, cœpemntque ibi rursus rediviva virtutum germi
na pullulare /).
De gestis autem beati Eskilli felicibus, aliqua curavimus humili
stilo litterarum tradere monimentis. Sanctus iste Eskillus post in
fantiae rudimenta, quasi oliva pullulans et cypressus in altitudinem se tol
lens, contemtis illecebris seculi, se transfudit in amorem Dei, legis divi
nae documentis instructus, de fluentis ejus mellifluis avide hausit, unde
multis postmodum salutis poculum propinavit. Ipse dum ad virilem per
venisset ætatem, tantum a Deo inspiratus est, ut beati Abrahæ meritis
aequaretur, cui dictum est: “exi de terra tua, et de cognatione tua,
et veni in terram, quam monstravero tibi, et faciam te crescere in gen
tem magnam.“ Ex tunc, spretis parentibus et patriae retinaculis, a Bri
tannia, ubi oriundus extitit, ad regnum Sveciæ perrexit, certus quod
quanto longius propter Deum recederet a solo proprio, tanto plus appro
pinquaret coelo. Crevit in ipso cum annis gratia et justitia cum ætate, et
fecit omnia secundum exemplar, quod ei in monte, scilicet S. Sigfrid o,
virtutum speculo, monstratum est, cujus vitae sanctissimae esse studuit i-
mitator.
Cumque Christi bonus odor esset, sanctitatis ejus fama ad aures Re
gis In g on is g) pervenit, qui tunc sceptrum regale in regno Sveciæ te
nuit. Sane cum divina providentia voluit, ut lampas tam clare accensa
super candelabrum ecclesiæ constituta, multis lumen praeberet, consensu
omnium eligitur in Episcopum Sveciæ â) ? quæ vocatur Nordhan-
skog i ), et a beato Sig fr ido honorifice consecratur y). Postquam autem
pontificalis dignitatis solium ascenderat, quasi stella matutina in medio
nebulae, multos amissis vestigiis errantes in invio et non in via, boni ex
empli et sacrae doctrinae radio, ad viam patriae coelestis reduxit. Colebat
in eo populus Christum, tanquam jubar solis in montis vertice refulgen
tem, ad cujus praedicationem eximiam, plurimi fideles, zelo fidei succensi,
coeperunt sanctorum oracula construere, fana et delubra subvertere, lu
cosque succidere, in quibus dudum infideles sacrificiis sacrilegis insuda
bant k). Unde merito dici potest illud propheticum: Terra illa inculta fa
cta est quasi hortus voluptatis, pro fanis et delubris, habens jam templum
Dei vivi.
Hæc autem hostis antiquus videns, et invidens, quod quotidie sua
cultura decresceret, et multiplicatis fidelibus ecclesia triumpharet, molie
batur
e) Cfr. quæ in Prologo monuimus.
/) Deest Præfatio in Brev. Ups. Lincop. Sfcar. Aros.
g) Scii. Ingonis senioris, de quo mox infra.
h) Brev. Ups. Ecclesiæ. Coci. A. 56. Sudermanniæ.
i) Veterem illam ac notissimam divisionem Sveciæ
septentrionalem et meridionalem meminit Lands
lag. Kon. B. c. 1. h SiPerikis liijhe ar aff Hedna
wär Id saman k omit, aff Uwe a land och Gotha:
Swea kalladis NortlanSkogh, och Gotha Sun-
11 a n S k o g h.
f) Cfr. quæ in Prologo monuimus.
k') Hic locus, qui iisdem ferme verbis occurrit in Le
gendis S. Sigfridi et S. Botvidi, occasionem de-
dit Historicis quibusdam sermocinandi de demo
litione delubri veteris Upsaliæ , sub Ingone. quæ
assertio de cetero teste idoneo caret.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.