S. ESKILLI.
09I
IV denarios annuatim et sicut consvevit dividi ab antiquo, quod ecclesia Catliedralis
levavit dimidietatem , de quo cameræ Romanæ quarta pars debebatur ; sed de medi
etate residua ecclesia Eskilstuna, nomine S. Eskilli, levavit dimidium. De resi
duo autem dimidio aequaliter dividendo unam partem Hospitalarii in Eskilstunum, no
mine S. Johannis receperunt; reliqua vero pars S. Olavo donabatur. De reliquis vero
provinciis in Sudermannia quilibet inhabitans tres denarios solvet taliter dividendos,
quod ecclesia Cathedralis II partes recipiat, de quibus Camera lAttam partem habet
recipere, de residuo autem medietas b. Olavo, medietas vero Ilospitalariis, nomine
S. Johannis, et b. E ski Ilo et b. Botvid o aequaliter debeatur, E skill o in Su-
dhermannia, Botvido in Töra ( Sodertorn ). Cfr. Brannii Diss. de Brännkyrka, p.
i4. Fant , Antiqu. Eskilstunens. p. 8 sq.
Legendam S. Eskilli meminit Ericus Olai supra p. 3j. E Cod, Bibi. Acad. Up-
sal. N:o i5 edidit Rev. Benzeliits in Monum. Eccl. Sveog. p. 29. Isto Codice denuo
examinato et cum Cod. Bibi. Reg. Stockh. A. 56 nec non apographo Cod, Laur. O-
donis, ap. ôrnhjelmium , collato, eandem jam sistimus e Breviario Strengnensi fideliter
expressam. Consuluimus insuper Vitam S. Eskilli in Act. SS. Antv. Jun. 1. II. cura
Henschenn editam, e Codice Hildesiensi, transcripto manu cujusdam ”Karstiani (Gor
diani?) Carthusiani, in ecclesia Strengnensi sacerdotis consecrati, et Scholarum in ea
Rectoris, degentis in Domo Pacis Mariæ ( Mariefred ) ordinis Carthusiensis, eadem in
dioecesi sita. Rogat autem Priorem Hildesiensem Karstianus, ut dignetur hanc histo
riam S. Eskilli ligare ad asseres, et nonnunquam in refectorio legere, pro Patrum
conventualium aedificatione et S. Martyris honore.” Nostris Codicibus hic Ilildesiensis
cx asse convenit.
"Vinea Domini Sabaoth sancta est ecclesia, quam de Ægypto transtulit,
et dextera sua plantavit. Hæc cum palmites suos late per mundum ex
tendisset, adhuc Svecia, regio borealis, perfidiae torpore frigida et inculta,
spinas tantum et tribulos germinavit. Nimirum sicut apostoli olim a Spi
ritu sancto vetiti sunt, in Asia verbum Dei praedicare, sie divina provi
dentia a terra illa, donec ibi sciret aliquos esse salvandos, doctorem re
movit, ne sanctum daretur canibus, et contemtores gravius punirentur.
Tandem cum venit tempus miserendi ejus, circa annos domini octingen
tos quadraginta quinque «), divina miseratione Situs Ansgarius, Episco
pus Bremensis, a Ludovico Imperatore ibidem missus, ut bonus agri
cola verbum Dei seminando, vineam fecit de spineto. Deinde inimico
superseminante zizania, vinea illa in amaritudinem conversa, pro uvis fe
cit labruscas, quia expulso Simone Episcopo, a beato Ansgario eis de
stinato b) et occiso nepote suo *), populus ad opera paganitatis est rever
sus.
Iterum cum justitiae radius totaliter vergeret ad occasum, hora qua
si undecima, paterfamilias mundi salvator reparare volens vineam suam
jam arescentem, quasi doctrinae salutaris non habentem humorem, man
davit nubibus suis, id est praedicatoribus, ut pluerent super eam imbrem.
Unde ipse pietate sua ineffabili misit eis beatum Sigfrid um, quasi de
coelo translatum. Qui relicta celsitudine dignitatis Archiepiscopalis d ),
pere-
a) Sic constanter habent Legendæ veterum, quæ in
annorum recensione haud raro hallucinantur. vid.
supra Vitam S. Anscharii e Breviar. Upsal. p. 263.
S. Sigfridi, e Brev. Lincop. p. 3 7 3.
b) Vita S. Anscharii, C. xm. xv.
c) Nithardns nomine. Vita S. Anscharii, 1. c.
J) Historia S. Sigfridi, p. 348.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.