XVI. legenda
nomine Eskilstuna appellata. Martyrio vero coronatus est Noster Strengnesiæ, u-
bi sub paganismo communia regionis sacra et sollemnes conventus peragebantur. Lo
cum passionis, Munkebacken postea dictum, indicat traditio antiqua , quo scilicet Mona
sterium deinceps exstructum est et Ordini fratrum Praedicatorum dedicatum, quod in
fatali urbis incendio an. i4y5 flammis periit, ut ex Martyriologio Sfrengnensi Cod.
Membr. Mscr. Bibi. Reg. Stockh. didicimus. Diem passionis s. martyrii habent Brevi
aria Strengnense et Upsalense prid. Id, Junii (d. 12 ejusd.) quo die festum S. Eskilli
celebrant. Eskilstunensibus, quippe apud eos Martyr noster sepultus est, in festo hoc-
ce pacem ac securitatem sollemnem promulgavit Lex Suderm. KirkiuBalk. XXI FI.
” Bryter man fridh um Âskilsmessu i Åskilstunum: Dräper man annan i them samfundim ,
bote Kirnung XX marker; och Biskupi XX marker firi fridhbrutit’' 8c. c. Instaurato dein
ceps Monasterio S. Johannis Hierosolymitani in Eskilstuna , reliquiæ S. Eskilli huc
postmodum translatae sunt, quamobrem annua translationis memoria die 6 Octobr. ce
lebrata est. Apud Upsalenses in Altari Chori S. Johannis Baptistae particulas reliquia
rum S. Eskilli an i445 repositas esse, ex Registro Upsal. docet PeringskSld , Mon.
Upl. II. p. 34. Inter collectiones R. Archivi Antiquität, hodie R. Acad. Litt. Hum.
Histor. et Antiqu. Holmiæ etiamnum superest phylacterium argenteum, deauratum et
gemmis ornatum, in quo S. Eskilli brachium , cujus etiam formam exteriorem reprae
sentabat, olim adservatum est. In medio per fenestrellam, christallo fulgentem, inclusae
conspiciebantur reliquiae, cum inscriptione: S. Eskilli. Infra circa basin:
Nobilis Antistes Nos Servos Conspice Tristes.
Hoc phylacterium an. 1678 in agro prope Lincopiam Ostrogothiæ, cujus Ecclesiae ca-
thedrali olim dicatum fuerat, effossum est et Archivo R. Antiquität, vindicatum, ubi
haud multo post brachium istud a papista quodam extraneo, harum cupediarum avi
do, furtim ablatum est. Cfr. Warmholtz, Bibi. Hist. IV. p. 65.
In honorem Martyris nostri Strengnesiæ Capella S. Eskilli erecta est, quæ an. 1470
igne vastata , iterumque restituta, an. i 555 demum deflagravit. Rhyzel. Monasteriol. p.
197. Monumentum S. Eskilli in ecclesia cathedrali ibidem, inter illa, quæ in visita
tione an. 1596 destructa sunt perverso Archiepiscopi Abrahami Andrece Angermanni fervore,
enumerat JVerwing , Hist. Sigism. et Caroli, I. p. 296. Fons etiam haud procul
Strengnesia, a Nostro nominatus St. Eskills Kalia , superstitiosis olim ceremoniis colebatur,
ad quem an. i568, suscepto voto satisfacturus , peregrinationem instituit nobilis Ang-
lus Guilielmus Molteck, qui majores suos Sveciam incoluisse professus est. Hic oblatio
nibus, faculis, ’cantilenis, crucis osculationibus fontem adoravit, de quo litteras ad
Laurentium Petri, Archiepiscopum Upsaliensem, dedit Episcopus Strengnesensis Nicolaus
Helsingius , ad quas respondit Archiepiscopus, omnes ejusmodi fontes destruendos, lit
teris d. 5 Aug. e. a. datis, quas vide ap. Hallman , vita Ol. et Laur. P. p. i46. Ma-
ximam vero celebritatem ecclesiae Eskilstunensi conciliavit Monasterium s. Domus ordi-
nis S. Johannis Hospitalis Hierosolymitani in Eskilstunom. Prima, quæ mentionem ejus
facit, Bulla Gregorii P. IX. anno i25i data est, in qua grato assensu confirmat
”ecclesiam b. Eskilli martyris et pontificis de Tuna, quam bonae me
moriae W. ( Wilhelmus ) Strengnensis Episcopus, loci dioecesanus, Capituli sui accedente
consensu, pia videlicet liberalitate concessit et pise recordationis S. ( Stephanus ) Upsa-
lensis Archiepiscopus, metropolitanus eorum, de assensu carissimi in Christo filii K.
(i Kamti ) Regis illustris, et nobilis viri B. (Birg eri Brosn ) Ducis Sveciæ, qui jus patrona
tus in eadem ecclesia dicitur habere, suis litteris confirmavit”, v. Celse, Bullar, p. 65.
De annuis reditibus, quos S. Eskillo tota Sudermannia solvebat, hæc ad an. i54o habet
Cod. Membr. Ecclesiæ Strengnensis in Bibi. Reg. Stockh. ”Nota quod quilibet inha
bitans in provinciis Ôsterrek et Westerrek (Rekarnf) solvet pro censu Romano
IV

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.