Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

38 9 
\ 
XVI. 
LEGENDA SANCTI ESKILLI 
EPISCOPI et MARTYRIS. 
e Breviario Strengnensi. 
Seculo XI. ad finem vergente, floruit Sanctus Eskillus , Britannia oriundus. Capel- 
lanus Sancti Sigfridi et consanguineus salutatur. Imrno ”perigrinationis suae comitem 
individuum” Legenda nostra praedicat. Tacet hoc, quod miramur, Legenda ipsius 
Sigfridi , superius allata, alios insuper comites itineris recensens. Gothuni gente fuisse , 
citra monumentorum fidem, conjicit Rev. Rhyzelius , Episcoposcopia, I. p. 207. Ang- 
lum enim confirmat Ælnothus Monachus, in Historia Vitæ S. Canut i, Regis Daniæ, 
de initiis Christianismi in septentrione nostro, ita verba faciens: ”Regna Aquilonis, 
in remotis mundi partibus abdita, longe diuque paganis tenebantur ritibus dedita, 
quousque ea de profundo erroris et infidelitatis, divina extraxit clementia. — Svethi 
et Gothi, rebus ad votum faventibus, prosperisque succedentibus, christianitatis fi 
dem nomine tenus venerari videntur. At, ubi adversitatis aura, sive terræ infertili 
tate, aërisve siccitate aut procellarum densitate, seu hostium incursione, vel ignis 
adustione, inflaverit, fidei religionem, quam venerari verbo tenus videbantur, non 
modo verbis, verum etiam rebus, Christianorumque fidelium persequutionibus, inse 
quuntur, atque suis finibus omnino expellere conantur. Unde piæ memorise Eschil- 
lus Ar chiepisc opus (al. Codex rectius: Ep is copus) ex nobilissimo Ang- 
lorum orbe deveniens, ibique Evangelium fidei feris et indomitis gentibus de 
nuntians, pro veritatis testimonio, barbarorum feritate et vesania, transitorio seque 
stratus seculo, angelis collætantibus, superna adiit, victurus perpetuo”. (Langcbek , 
Script. Rer. Dan, III. p. 55 o. 
Epoch am S. Eskilli definituri Historici nostri, in diversa abeünt, Regem IngoneM 
Seniorem cum Juniore male confundentes. In eo tamen omnes conveniunt, quod 
constitutus Episcopus in Nordanikog , h. e. Svecia superiori, favente Rege Ingotve, cu 
jus zelus pro Christianismo promovendo tantas movit turbas. Svenone enim victimario 
(BlotSvm) res contra Regem novante et more paganorum magnum sacrificium Streng- 
nesiæ adornante, advolat S. Eskillus et primum admonitionibus populum a foedo spe 
ctaculo deterrere conatus est, mox precibus de coelo miraculum , fulgur cum tonitru 
et pluvia, quibus ipse intactus, impetravit. Quapropter ab apostatis et paganis, Sve- 
nonis asseclis, lapidibus percussus, vitam exhalavit. Annum martyrii 107G statuunt 
IVilde et Lagerbring. Nimirum posito hoc calculo, an. 1079 occubuit Sveno victima 
rius, cui triennale regimen HervararSaga Cap. xx adsignat. (. BlotSveinn var pria vetr 
Kongr yfir Sviunt. vide supra p. 17Q» id fl uod synchronisme Bullœ Gregorii P. VII. 
optime confirmatur, v. Celse , Bullar, p. 20. Ceterum idem auctor recte monet ab 
epocha S. Eskilli eos minus aberrare, quidquid aliter ipsius tradat Legenda, qui eum 
S .Sigfrido aliquanto serius in Sveciam nostram venisse autumant; ne ultra vitæ huma 
nae terminos ætas S. Sigfridi extendatur. 
Ad S. Eskillum , tanquam auctorem, referuntur Episcopatus Strengnesensis mitia. 
Ad haec autem observamus, Strengnesiam hodiernam neutiquam S. Eskillo sedem epi 
scopalem fuisse, sed, quæ ab ista urbe tertio lapide distat, ecclesiam Fors, cujus 
intra pomoeria civitas postmodum surrexit, fabricis ferreis hodie claia, a Martyris 
nomine 
Tom. II. 
98 .
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.