588
XV. HISTORIA
Resp. O nardus odorifera
Ægris sana corporibus,
Apis fructu mellifera
Corda mulcens dulcoribus,
Precatus offer munera
Christo pro peccatoribus.
Veri. O vinea fructifera
Translata super sethera
Nunquam marcescens floribus.
Ad
Sedes parata militi,
Certanti pro justitia
Monstrat quanti sit meriti
Ejus pia suffragia.
Turba languens qui flagitat.
Hujus Sancti præsidia
Curata Deo jubilat
Tanta laudans magnalia.
Gentes in terra dirigit
Per vias rectas gradiens ,
Botvidi laudes colere
Devotis decet mentibus,
Qui suas precis munere
Nos servat a nocentibus.
Corpus arctat jejuniis
Ut cornua non erigat,
Christi vacat officiis
Ne vanitates hauriat.
Super
O turris fortitudinis,
Candens nocte carbunculus ,
Corona pulchritudinis,
Puræ Mirrhæ fasciculus !
Post
Vale robur debilium
Monstratus ab avicula,
Consolator flebilium,
Puritatis ovicula !
Te pugilem mirificum
Tua laudat plebicula:
Laudes Antiphona.
Manum cadenti porrigit
Plures aversos corrigens.
Pontes novi scaturiunt
Sancto dantes obsequium
Pisces aquae conveniunt
Ad Martiris imperium.
Laus Ejus in ecclesia
Post mortem juste colitur
Qui diligens humilia
Vento laudis non frangitur.
Hymnus.
Sanctum reddit amabilem
Cunctis vitae sobrietas,
Pudicum, castum, stabilem
Potus cibique parcitas.
Qui Martirem magnanimum,
Felicem post victoriam,
Ad verum vexit gaudium,
Ipsi canamus gloriam.
Benedicat Antiphona.
Columna rectitudinis,
Coecis et claudis baculus,
Noster ad sedem luminis
Promotor esto sedulus I
Magnificat Antiphona.
Numen petit salvificum
Sua deflens pericula.
Quam per tuum auxilium,
Vitas subacta nebula,
Tractu ducat ad filium
Pater vivens in secula.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.