S. BOTVIDI.
387
Sicut passer nidificat
In tecto solitarius :
ln III. Nocturno Antiphona.
Flore nitens munditiae
Deum videre meruit.
Quietem sibi fabricat
Excellens operarius.
Decore pudicitiae
Martir almus emicuit,
Completo desiderio
Coronam tenens auream
Meretur pro martirio
Digne Botvidus alteram.
Homelia. Nisi granum.
Lectio VI1. Cum autem placuit omnipotenti Deo, ut famulo suo
Botvido præmium laboris compensaret, accidit ut quendam Slavum,
quem a captivitate redemerat, et baptizare fecerat atque libertati donave
rat, ad propriam provinciam remitteret, ipsum Gothlandiain, ut inde ad
propria facilius rediret, associare disposuit. Unde factum est, ut labore fa
tigati ad quandam insulam, quæ Rogliôô/) vocatur, applicarent: ubi post
jejunia, labores et orationes sub quodam arbore beatus Botvidus obdor
miens, eum securi propria g), a dicto crudeliter trucidatur.
Resp. Draco serpentem suscitat
Dormientem in gremio ,
« Sciens quod nullus vigilat
Hostis pejor domestico.
Hinc sysaram dum latitat
Jahel necat sub pallio.
Vers. Beemoth umbram visitat,
Servum dolosum agitat
Intentum homicidio.
Lectio VI1J . Cum vero parentes et familia ejus, propter diuturnam
ejus absentiam, nimium tristarentur, inierunt consilium, ut beatum virum
per devia silvarum et per maritima quaererent, si forte ejus corpus inve
nire possent: jam de vita ejus desperantes.
Resp. Dei lucens imagine
Auri dragma dum perditur
Opus exstat indagine
Tota domus evertitur
Sapientis examine
Tantus thesaurus quaeritur.
Vers. Ut nubes duxit lumine
Sic avis tristes carmine
Vocat quo Martir moritur.
Lectio IX. Congregata autem multitudine propinquornm suorum
unacum sacerdote« nomine Henrico, ad cujus consilium Dominum de
precabantur, ut ejus beati Viri corpus ostendere dignaretur. Finita itaque
oratione, nutu Dei, aviculam quandam albam dulciter intonantem prorse
navis insidere viderunt, quam tanquam itineris sui doctricem sequentes,
usque ubi sanctum corpus jacuit, salvo ductu pervenerunt. Tunc uni
versi, qui aderant, gaudentes Domino Deo gratias referebant, qui in sanctis
suis semper est mirabilis.
Resp.
f) Brev. Lincop. Rugii or. Brev. Skar. Rauria. g ) Q«° scil llt bacuI ° usm est Saftctus noster. Vide
clr. supra p. 38o. 8U P ra P- 38 °'