HISTORIA
384
XV.
Post impios non abiit,
Nec appetit terrestria;
Sed onus leve subiit,
Regna petens coelestia.
Botvide tiro nobilis,
Victor scandens de proelio,
In morte rosæ similis
Vitæ candenti lilio.
O fortitudo Martirum
Christe, Botvidi precibus
Optatum nobis bravium
Concedas in coelestibus ! Arnen.
Ver sus. Gloria et honor.
Super Magnificat Antiphona.
Nos hujus viae labilis
Latentes in exilio
Conjunge Martir humilis
Sanctorum domicilio !
Collecta. Cordibus nostris quaesumus Domine veræ fidei splendor illuceat : et beati Bot
vidi Martiris tui salutaris intercessio ab instantibus periculis nos defendat per Dominum Je—
sum Christum.
Invitatorium.
Regi canamus dulciter
In psalmis, hymnis, canticis,
Qui Martires perenniter
Coronis ornat coelicis.
Psalmus. Venite.
Hymnus.
Carnem divicit castitas
Aa coelos mentes erigens:
Hostem fugat humilitas
In viam pacis dirigens.
Mundi calcat astutiam
Invicta Sancti pietas:
Magnam præstant audaciam
Spes firma, fides, caritas.
In I. Nocturno Antiphona.
Fructum suavem protulit
Lignum pulchrum in tempore :
Quod verbo patris obtulit
Semet fideli pectori.
Psalmus et Versus de uno Martire.
Antiphona.
Voce clamat ad Dominum
Dum surgit tribulatio:
Tumorem sedat fluminum
Superna consolatio.
Lectio I. Gloriosus Christi martir Botvidus in regno Sveciæ ex
honestis parentibus, licet paganis, oriundus. Cum adhuc juvenis esset, ne
otiosus comederet panem suum, negotiationis caussa ad Angliam feliciter
est profectus a). Martir ergo Christi divino nutu a quodam sacerdote, mi
ne sanctitatis et scientiae viro, hospitio receptus est, vitamque suam cum
omni obedientia et mansvetudine sacerdotis moribus conformavit.
Rtsp.
Hæc est dies quam Dominus
Sollemnem plenam jubilo
Constituit fidelibus
Summo colendam studio.
Pugnabant more solito
Mundus, caro, dasmonia:
Sed destitit hæc subito
Virtutum sanctimonia.
Hic in timore Domini
Se disciplinae subjicit:
Novo conformis homini
Vetustum jugum projicit.
. a ) Brev. Ups. Cum aliis compatriotis suis, nego- gnum Angliæ feliciter est profectus,
tiationis causa, secundum consuetudinem terræ, ad re-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.