383
XV.
HISTORIA SANCTI BOTVIDI
cum Hymnis et Antiphonis.
Auctore Birgero Gregorii Archiepiscopo Ujpsaeiensi.
Ita praesens Officium S.Botvidi inscribitur in Chron. vet. Archiepiscopor. Upsal., per
gf. Scheffierum et E. Benzelium edito. Egregium insuper de auctore profert testi
monium î
”Dnus. Birger us Gregorii , prius Praepositus Upsalensis, vir magnae liberalitatis et
sani consilii. Vir in omni, scientia, praecipue Theologiae, Legum et Canonum peritus.
Qui dictavit Historiam Sanctae Birgittæ, quæ incipit: Birgitten matris inctytœ. Item
Historiam Sancti Botvidi, Martyris, quæ incipit: Triumphantis militice etc.” —
Floruit Noster Sec. XIV. ad finem vergente. Electus 6cilicet Archiepiscopus Upsa-
liensis an. i566 , annoque sequente ab Urbano P. V. inauguratus, vitam cum mor
te commutavit an. i583. cfr. Rhyzelii Episc. I. p. 42.
Historia hæcce S. Botvidi Lectionibus IX. brevissimis absolvitur, et ex Legenda
antiquiori, supra allata, excerpta est. Quæ observatio valet de ceteris Legendis in
Breviariis nostris obviis. Ex eodem fonte derivata sunt quæ in Actis Sanctor. Ant-
verp. Jul. T. VI. exstant Acta S. Botvidi, admodum abbreviata, ex Passionali Msc.
Coenobii Bodecensis, cum commentario et notis Petri Boschii.
Hancce Historiam S.Botvidi Martyris e Breviario Strengnensi, Holmiæ 1495
pis impresso, derivavimus,
Triumphantis militiae
Regem laudemus hodie,
Laudabilem in secula:
Antiphona.
Pupillos pie suscipit,
Et compeditos eripit,
Amore fovet indigenas.
Qui filiis ecclesiae
Militantis in acie
Nova confert solatia.
Regnum collaudat Sveciee
Patrem misericordiae;
Nam post plura miracula
Sancti viri reliquiae
Mire dantur memoriae,
Divina providentia.
éanctus Botvidus erigit
Elisos, justos diligit,
Jure custodit advenas,
Visu coecos illuminat,
Dispersos multos glutinat
Unitati catholicae:
Incredulos humiliat,
Contritos corde solidat
Vigore patientiae.
Lauda Christum Plebs Svevica !
Collegit aula coelica
Patronum tuum inclitum,
Cui confidenter supplica,
Quod tibi sors angelica
Detur post mortis exitum.
Capitulum. Beatus vir, qüi inventus.
Gaude coelestis civitas,
Grata depromens cantica:
Botvidi clara sanctitas
Laude lucet magnifica.
Responsorium. O Nardus.
Hymnus.
Verba David ne effluant
Cordi curavit tradere;
Divitiæ si affluant,
Nolite cor apponere.
Lætetur Sudhermannia
Tale producens lilium.
Congratûletur Anglia
Tantum baptizans filium.
Job sancti memor operum
Sectatur innocentiam:
Tobiæ patris pauperum
Secutus est clementiam.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.