Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

S. BOTVIDÏ. 
381 
Venientes tandem ad insulam prædictam, m qua beati Bot- 
vidi corpus jacebat, volentesque illam præterire , avicula app au e , 
a navi evolans, super arborem, qua sanctus jacebat* insedit, et tam u - 
cem a se melodiam emisit, ita ut nautæ remigandi usum oblivioni trade 
rent, tam dulcem cantum admirantes. Tandem ad littus, ubi Sanctus na 
vem suam prius applicaverat, pervenerunt Invenientes autem ibi ossa 
Esberni, putabant ibi ossa b. Botvidi jacere, magnum luctum facere 
coeperunt. Intelligens autem sacerdos, ut prudens, et aspiciens aviculam 
sedentem et modulantem, diversos tonos a se emittentem, illuc perrexit, 
et b. viri corpus, quasi dormiens supra dextrum latus, repperit incorru 
ptum, et omnia illius indumenta integra et incorrupta, prout fuerant, 
quando a suis recessit. Fons autem ornatus dulcissimis atque limpidissi 
mis aquis illic exsiluit, ubi sanguis, qui de vulnere b. viri emanavit, cur 
sum fixit. Tunc sacerdos omnes comites suos advocavit, et illis thesau 
rum inventum indicavit. Tunc universi, qui aderant, gaudentes Deo gra 
tias referebant, qui in sanctis suis semper est mirabilis. Elevantes autem 
corpus, illud ad navem detulerunt. Sed avicula, ab arbore evolans, quasi 
astra tendens, nulli ultra apparuit. Viri autem illi, qui cum corpore co 
mitabantur, ad propria redeuntes, et in propriam possessionem beati viri 
corpus portantes, ibique per duas noctes vigilantes, non fcetorem, ut 
moris est cadaverum mortuorum, emittere senserunt, sed odore svavissi- 
mo repleti, videbatur eis, qui aderant, per breve tempus assedisse. 
More solito extrahentes indumenta b. viri, corpus ejus lavare coepe 
runt. Adveniens autem ancilla ejus, quae diu antea caeca fuerat effecta, sta- 
tirn ut de aqua illa faciem suam la vit, lumen oculorum recepit: et b. viri 
corpus laudans, et gratias Deo referens, secuta est ad ecclesiam inhonore b. 
Albani a principio consecratam in Sæby k~), quam quidam vir nobilis et; 
bona memoria dignus, Hermundus nomine, in proprio patrimonio suo 
fundaverat. Ibi vero missis finitis, omnibusque, quæ ad corpus et ani 
mam pertinent, completis, prope cancellam ejusdem ecclesiae pro solito 
more sepeliverunt: ubi innumerabilia et incredibilia miracula per novem 
circiter annos Dominus nomine b. Botvidi operatus est. Circumquaque 
etenim per totam fere Sveciam paganismus tunc erat, præter in paucis 
Christianis, qui adhuc tunc temporis præ timore latitabant. Nam tanta 
persecutio Christianorum facta fuerat, ut Monachum unum, Ericum 
nomine, in communi plaeito in Flôtasund /) occidissent, cujus corpus Tel- 
gas translatum et sepultum est. Beatus itaque Eski Ilus Episcopus, la 
pidibus obrutus, in Strengienensi civitate , ubi sedes ejus esse videba 
tur «0 ? occubuit. 
Dum autem corpus b. Botvidi in sepulcro jacuit, tantus timor atque 
tremor per totam Sveciæ patriam per ») annos supradictos homines infideles 
inva- 
,fc) Säby, monachis primum Saba dicta, dein 
Jul i ta. Olim monasterium Ord. Cisterciens, liodie 
paroecia in territorio Oppunda Sndermanniæ. Cfr. Bhy- 
zel. Monasteriol. p. 2i3. 
l) Ostium amnis Upsaliensis, Fyris 3 dicti, quoin 
Mælerum lacum se exonerat. 
m) Sedes S. Eskilli fuit ecclesia Fors, ubi civi- 
Tom. 11. 
tas, ab illius nomine Eskilstuna appellata, postea 
surrexit. vid. infia p. 38 g . 
n) Respicit fortasse ludum, majoribus nostris ad 
amatum, inter epulas, ferro vncs suas experiri. Qui 
ludus in Sudermannia, et loernea præsertim australi, 
dum viguit, icTi^ffCtlck appellatus est. Mira multa ac 
tristia de eo in ore vulgi remanent. 
96.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.