Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

XlV. VITA 
38 o 
que Havem, necessaria secum deferentes. Veniens autem Botvidus ad 
colonum terræ suæ, Esbernura nomine, duxit eum secum, ut et dux 
eorum esset ad naves, quae paratae erant Gotlandiam velificare f) , ut il 
lum, de quo praediximus, hominem ad propria remitteret, et ut testimonium 
a, nautis illius rei, de qua diximus, acciperet, et ne illi aliquis aliquid ma 
li inferret, et Esbernus cum b. Botvido ad propria remearet. Qui 
undique insularum transitus et loca, ubi; naves antea fuerant, gyrantes, 
nusquam eas invenire potuerunt. Sicque suo velle frustrati, ad propria 
redire disposuerunt. Vnde factum est, ut labore fatigati, ad quandam 
insulam, quæ Roghô g ) vocatur, applicuerunt. Statim autem ut navis 
terram attigit, b. vir Botvidus ad terram descendit, et orationi sub qua 
dam arbore, quasi in secreto loco, procumbens, se et suos Domino com 
mendans, victus labore et jejunio obdormivit. Quod videns ille Slavus, 
de quo praediximus, illos sopori deditos, accepta securi, quam Botvidus 
manu gestare consveverat A), b, viri caput percutiens, oblitus sponsionis 
suæ, quam b. viro spoponderat, retribuens ei malum pro bono, vita cor 
porali spoliavit. Talique martyrio peremtus est. Deinde ad Esbernum 
tendens, caput illius amputavit: sicque navirn ascendens fugam arripuit. 
Quod ignorantes .parentes et familia illius A), quid agerent nescientes, pu 
tabant enim, quod cum homine, de quo diximus, Gotlandiam transfretasset; 
sed inde redeuntes naves, illos nusquam, sibi comparaisse, nunciaverunt. 
Pro qua re dolentes et gementes omnes noti ejus et affines, quid agerent 
ignorabant. Et postquam dirae lacrimæ gemitusque quieverunt, inierunt 
consilium, ut b. virum per insularum transitus et circa maritima quaere 
rent, si forte vel illius corporis exuvias possent invenire, jam de vita de 
sperantes. 
Congregans tandem frater Botvidi, Berno nomine, multitudinem pa 
rentum suorum, accipientes secum quendam sacerdotem, Henricum Homi 
ne/); sed quo irent, ignorabant. Tunc sacerdos dixit illis, oremus omnes, fra 
tres carissimi, ad Dominum Deum nostrum omnipotentem, intimo cordis 
affectu, quatenus nobis corpus boni Botvidi ostendat. Finita itaque o- 
ratione, ascenderant in navim, et omnes unanimes remigare coeperant. Sed 
omnipotens Dominus, eoruni annuens petitioni, aviculam unam albam, cu 
jus speciem nullus eorum antea viderat, ad eos transmisit, prora quae navis 
quasi laeta resedit. Quam videntes juvenes, illam capere manibus volue 
runt, nam mansveta illis videbatur; sed venerabilis Presbyter, ne illam 
tangerent, prohibuit, dicens: nolite, filioli mei, nolite eam tangere; nam 
spero illam ductrieem et cooperatricem itineris nostri huc ad hoe earn 
missam fuisse. Quod postea evidenter comperti sunt; nam remigantes et 
volentes aliam, quamvis rectam, itineris sui lineam tenere , avicula a ro 
stro, super quod insederat, evolans, volatu suo quasi loquens, illis iter 
rectum, quo tenderent, demonstrabat. Quod videns sacerdos, illam sem 
per ut sequerentur, exorabat, et itaque omnes assenserunt. 
Veni- 
f) Locus egregius, cjiiö liujusce navigationis antiqui- morent patriæ, Ideo baculi usus fuit, 
tas demonstratur. 0 Scii. Botvidi. 
g') Insula in archipelago sita, per quem via navium j) Henricus Sacerd.os a S. Henrico, Archiepiscopo 
ad Telgiam australem ( SöJertelgé ) tendit Upsaliensi, probe distinguendus. Cfr. Adam. Brem. H. 
h) Brev. Upsal. addit: Securi, qua Sanctus, juxta E. L. IV. C. xvi. Vastovii Vit. Aquil. p. 3/.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.