S. BOTVIDI.
379
tam piscium multitudinem famulis ejus donavit, ita ut ambas eorum na
viculas implerent. Quod vir Dei videns, suis dixit: laudemus Deum, qui
fecit coelum et terram, mare et omnia, quæ in eis sunt* qui etiam hoc
munus nobis donavit.
Videns itaque b. Botvidus miracula, quæ cum eo fecerat Deus, a-
scendens super clivum montis, voce clara clamavit, dicens: venite fratres
mei et affines, venite huc et videte magnalia, quæ Dominus Deus fecit
nobiscum. Audientes autem vocem b. viri, omnes undique remigando il
lum advolaverunt, dicentes: O bone Botvide, quartam partem ex omni
captura tibi libenter dabimus, si retibus nostris hic aliquid acquirere po
terimus; nam ubi fuimus, per totam noctem laborantes, nihil cepimus.
Quibus vir Dei, caritate plenus, respondens ait: absit hoc, fratres mei, a
me; sed si voluerit Deus aliquid boni dare, ego vobis gratis concedo. Tra
hentes itaque retia sua, unus post alium, suas omnes naviculas impleve
runt. Adveniens tandem Bovinus, qui eum antea a se repulerat, b. vi
ro promittebat, quod sibi dari petierat. Ast vero vir Deo plenus hoc il
li, ut aliis, gratis concedebat, dicens: vade et retia tua rejice, et quic-
quid tibi Deus dederit, ego libenter gratis annuo. At ille incassum labo
rabat. Quod videns vir Dei, pietate motus dixit illi : satis in hoc sentio,
quod tibi Deus præ omnibus, qui huc advenerunt, sit iratus; sed si con
verti ad Deum volueris et credere in eum, accipe rete meum et illud
trahe, et ego pro te orabo, ut Deus omnipotens tibi, sicut ceteris, vi
ctualia subministret. Cui ille omnia, quæ ei b. Botvidus praedicebat,
se facturum promisit. Et ita factum est. Sed Deus omnipotens, preces
b. viri exaudiens, ambas illius naviculas replevit. Tunc b. Botvidus o-
rnnibus, qui aderant, ait; audite provinciales et propinqui mei, exhortor
vos omnes, carissimi mei, deinceps quæ gratis dat Deus vobis affluenter,
ne alicui aliquando denegetis. Sicque gratanter ad propria unusquisque
reversi sunt. Hoc itaque miraculum per totam illam provinciam divul
gatum est, et hoc omnes qui audierunt, Deo gratias referebant, qui totum
orbem ex immensa largitate sua pascendo fovet et gubernat. Sed quis est,
qui omnia ejus d) misericordiae opera, dum in hac mortali vita positus
erat, potest dinumerare? Nam in judicio oppressis fortiter subveniebat,
pauperes alebat, vagantes semper in domum suam caritative suscipiebat,
nudos vestiebat, infirmos visitabat, eisque necessaria ministrabat, errantes-
que, ut poterat, ad viam veritatis et ad christianitatis cultum revocabat.
Cum autem complacuit Domino Deo nostro omnipotenti, ut finem erro
ris sui genti Sveorum imponeret, et ad christianitatis cultum revocaret, la
borisque sui præmium b. Botvido compensaret, immisit in cor illius, ut
hominem Slavum «), quem a captivitate redemerat, et christianitati at
que libertati donaverat, illum ad propriam patriam eo tenore remitteret,
ut si posset ad parentes suos et propria reverti, familiam suam christiani
tati donaret, et quoscunque posset, notos et affines, ad christianitatis cul
tum et ad notitiam divinæ cognitionis exhortaretur. Ascenderunt uter
que
e) Brev. Upsal. ita: hominem de Slavia orimi- hostium factus fuit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.