3 7 8
XIV. VITA
veniat, humili stilo, non grandiloquo sermone, rogatu Fratrum, qui e-
jusdein Sancti ecelesiæ deserviunt, isti scedulæ imprimere volui ea, quæ
mihi a Fratribus saepissime fideliter relata sunt, fideli ac veraci narratio
ne. Cum b. Botvidus juvenis esset, quamvis adhuc paganus, negotia
tionis causa, cum ceteris Sveciae nobilissimis viris, navim ascendit et
prospero cursu mare transvolavit. Qui postquam littus Anglieum attigit,
a quodam sacerdote benivole hospitio susceptus, per totam hyemem et
fere per dimidium annum cum eo commoratus est. Videns itaque b. Bot
vidus vitam sacerdotis esse honestam, et considerans ejus opera valde bona,
multum in visceribus caritatis anhelabat, ei valde complacuit, et in quan
tum potuit, se moribus ejus coaptavit. Quod cum percepisset sacerdos il
lum esse paganum, Domini nostri Jesu Christi adventum, et quare et
quomodo conceptus de Spiritu Sancto , et de munda Virgine natus, et ba-
ptizatus, passus, crucifixus, mortuus et sepultus esset, et quomodo tertia
die resurrexit et nobis beatam Spem resurgendi donavit, et quomodo ad
coelos ascendit et discipulis suis Spiritum Sanctum, quem eis promiserat,
misit, et omnium linguarum scientiam eis dedit, pulchro illi sermone et
clara voce notificavit. Audiens autem b. Botvidus creberrimam sacerdo
tis praedicationem, et considerans opera ejus praeclara, petiit ab eo sibi
baptismi gratiam donari. Qui nimium gaudens illi gratiam baptismatis con
tulit, gratiam referens omnipotenti Deo pro tali hospite, et saepissime il
lum secum ad ecclesiam duxit, et orationem dominicam et fidem catl-m
licam illum docuit.
Transcurso igitur tempore, b. Botvidus, ut erat Deo plenus, navem
cum suis consodaiibus ascendit, tranquilloque cursu ac prospero ad pa
triam et propria remeavit. Et ut a domestico suo sacerdote, cum quo
hospitatus fuerat, accepit vitae scientiam, prout potuit, secutus est. Qua
dam vero die, verno tempore, cum pisciculi ad excutiendum a se seminaria
sua glomerarent «), contigit, ut b. Botvidus, una cum suis famulis, na
vem ascenderet, et veniret ad quandam insulam £)> cum ceteris provincia
libus, ubi captura fuerat piscium, volentes illic pro solito more libere retia
sua in capturam piscium laxare. Superveniens itaque loci illius possessor
Bovinus c) nomine, dixit omnibus: si hic vultis retia vestra habere
quartam partem de omni captura piscium mihi donate. Quod si nolueri
tis, hinc festinanter recedite. Audiens hoc b. Botvidus, blando sermo
ne respondit: noli, Frater mi, noli hoc facere; sed quod tibi Deus gratis
donavit, aliis eadem ratione concede. Cui ille respondit: Botvide, vade,
et, cuicunque velis, tuum est tua donare. Sicque factum est, recedente b. vi
ro Botvido, omnis piscium multitudo ipsum secuta est. Provinciales autem
volentes petitioni supradicti B ovini satisfacere, per totam noctem incas
sum laborabant. Beatus itaque Botvidus ad propriam insulam, quæ in eo
dem stagno est, rediens et ad terram descendens, statimque in oratione
procumbens, famulis suis, ut ibi retia traherent, imperavit. Mira res!
dumb, vir ibi procumbendo oravit, Deus orationem ejus exaudiens, tan
tam
«) Nuptiæ piscium Svetice: Fiskleh, cum pisces b) Forsan insula qiuddam in lacu Horny ön dicto,
ova emittunt. c) Bovo, Boetius, Svethice: Bo.