376
XIII. LEGENDA
Ad Landes Antiphonce.
Sanctus quidem Sigfridus exultabat uberius, quia .doctrinae suae cooperabatur Do
minus.
Dolens igitur diabolus, suae parti nullum succedere lucrum, consueta arma capescit
ocius, invidiae munita fascibus.
Tres igitur cum eo advenerant Nepotes sui, doctrina monachali ac schemate imbuti,
quos vir sanctus custodire reliquerat ecclesiam Dei.
Hos denique aggressus est subdolus hostis, nomina eorum cupiens delere celerius, lu
crum sibi pervenire sibi deputat, ut eos citius exstinguat.
Concitat continuo iniquitatis complices, fraudis suae fautores, qui fidelium Dei domum
clam irrumpentes, vitam eis cum capitibus abstulerunt.
Ad Benedicat.
Christi fidelis famulus prudensque Sigfridus, postquam suo in tempore vixit suæ fami-:
Hae, coelo reddidit animam, terræ carnis materiam.
Ad Magnificat.
In signis et virtutibus hostem supplantat Sigfridus, dum tibi fide gentium catervam
sociat, nunc quia tecum regnat, Jesu Christe! nos, ipsius per merita, tua solvet gratia.
IV. Specimina. SerMONUM DE S. SlGFRIDO.
Codex Chartaceus Bibliothecae Acad. Upsah in Quarto N:o 7.
Deus vocavit me per gratiam suam, revelare filium suum in me , ut tvangelizarem ipsum inter gen«
tes. Galat, 1: i5, x6. Revera sic iste gloriosus, sanctus praesul Sigfridus fuit divinitus
vocatus, et per Spiritus Sancti inspirationem excitatus, ut exiret de terra suæ nativitatis
scii, de Anglia, unde exstitit oriundus, et venit in terram Sveciae, quae erat terra gentilium,
ad praedicandum verbum Dei, et dilatandum fidem Christianam. Et Deus fecit eum in gen
tem magnam, in hoc, quia totam terram istius regni circuit praedicando, baptizando et po
pulum ab idolatria ad unum verum Deum colendum convertendo, multas animas sua salu
tari doctrina et praedicatione Domino acquisivit. Qualiter autem hoc contigerit, patet ex e-
jus Legenda ubi dicitur: Erat olim quidam Rex Gothorum Olavus nomine, vir magnae li-
beralitatis, cet,
Codex ejusd. Bibliothecae in Quarto N:o 9: Sermones de Sanctis collectos per fratrem Eri-
cum Simonis de Lomaryd. fol. A. 17.
Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare autem pauperibus misit me Scc.
Codices ejusd. Bibliothecae in Quarto N:o 23. 48. et 85. Homilias et Sermones de Sanctis
continent, ubi et quaedam de S. Sigfrido.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.