Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

S. SIGFRIDI, 
3;5 
Lectio 111. 
Resp. Instans denique orationi ac praedicationi sedulus, orabat Deum attentius, ut 
novellae plantationi gratiam largiret uberius. 
Vers. Fidelis servus ac prudens, quem constituit Dominus super familiam 6uam, o«* 
ra pro nobis. 
In II. nocturno Antiphonœ. 
E voluto que dierum circulo, tandem a Rege*) potiti conductu, Sweorum fines fideliter 
attingunt. 
Ibi nempe fixit tentorium, pausae sibi induisit commodum, qui, monente per soporem 
angelo, sacri terminum oratorii notavit cum eo. 
Accucurrit undique plebs, mox futura fidelis, sacri admirans virtutem, ubi, propter 
quod abjectis idolis, possent expiari. 
Lectio Illi. 
Resp. O caritas veneranda, quam fervens Christi athletaJ dum hostibus poscis veniam, 
regnique coelestis gloriam. 
Vers. Fide plenus et merito, gregem tuum commenda Domino. 
Lectio V. 
Resp. Dilectus Dei athleta Sigfridus jugi semper oratu pro nepotum suorum revela 
tione supplicabat Domino, ut sua gratia dignaretur ostendere eorum corpora. 
Vers. Exaudivit autem Dominus vocem ejus, cum misericordia, revelans illi divini 
tus quce latebant secreta. 
Lectio VI. 
Resp. Sacerdos Dei Sigfridus, dum forte nocturno tempore secus stagnum deambula 
ret, orans intente, conspicit a longe tria luminaria clare lucentia ad orientem ferri super 
sequora. 
Vers. Mox laetus vir Domini terræ prosternitur gratias egit Domino, 
ln III. nocturno Antiphonœ. 
Rex igitur Sueciæ, Olavus nomine, comperta illius adventus fama, perhonoratos mit 
tens legatos, condigno eum excipit honore. 
Praedicante itaque viro Dei verbum salutis æternæ, Rex Olavus credidit, atque bap 
tisma Christi cum suis est adeptus. 
Fiuntque innumera diabolo detrimenta, dum Christo animarum reparantur jura, 
Lectio VII. 
Resp. Accelerat itaque Christi athleta hilaris et gaudens velocius cursum, cui divi 
nitus coeleste thesaurum fuerat ostensum, piis in futurum mentibus profuturum. 
Vers. Beatus igitur Sigfridus, ut comperit impletum desiderium suum, suorum Ne 
potum capita illico gaudens ad terram detulit. 
Lectio VIII. 
Resp. Sanctus Sigfridus, cum sedens Nepotum suorum capita crudeliter ab impiis ab 
scissa, roseo adhuc cruore perfusa, intueretur moerens eis compatiendo dixit: Vindicet 
Deus, Unum vero ex capitibus intulit: Vindicatum erit. Secundum ad hæcait: Quan 
do. Tertium: In filios filiorum. 
Vers. A Domino factum est istud, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 
Lectio IX. 
Resp. Immenso Salvatoris amore fervebas o Sigfride , dum patriam pro ejus affectu 
reliquisti, atque mundi gloriam ideo audire meruisti. Posside regnum tibi paratum ab ori 
gine mundi. 
Vers. Unde et mellifluam ejus vocem olim percepisti, nunc ea frueris, veni, o be 
nedicte patris mei ! 
Ad 
*) Scii. Daciæ.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.