Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

3/4 
XIII. LEGENDA 
Collecta. 
Deus qui beatum Sigfridura ; Confessorem tuum, evangelicæ praedicationis gratia sub 
limasti, Propterea quæsumus, ut ejus erudiamur doctrinis, et precibus adjuvemur. 
Invitatorium. 
Confessorum domino jubilemus corde devoto, qui regnum Sigfrido coelorum contu 
lit almo. 
Hymnus. 
Ignitus sancto flamine 
Et Dei tactus famine 
Sigfridus gentem propriam 
Postponens adit Sveciam. 
Illic Regem, eum populo, 
Potatum fraudis poculo 
Invenit et condoluit 
Quod haec gens deos coluit. 
Mox unum Deum praedicat, 
Regi sic fatur et indicat: 
Salvus erit, qui crediderit, 
Baptizatusque fuerit. 
Rigatus verbo fidei 
Olavus fit cultor Dei: 
Cor praebens sacro dogmati 
Collum submittit baptismati. 
SigfriUu-B, dictus signifer , 
Et Dei verus armiger, 
Hostem stravit nequitiae, 
Gentem baptizans Sueciæ. 
In I nocturno Antiphona. 
Adest praeclara festivitas Sancti Sigfridi, praesulis eximii, qui patriam, parentes, ho 
nores seculi, divino afflatus honore, contemsit. Cujus nos interventione huic faciat dignos 
Jesus Christus intéresse. Alleluja. 
Psalmus et versus de mo Confessore et Pontifice. Antiphona. 
Is namque Regis Mildredi *) consilio patrum ac procerum elegit peregrinari pro Do 
mino; tendensque ad partes Sweciae, sed, disponente Deo, fines attigit Daciae. Alleluja, 
Antiphona. 
Audito namque ejus adventu Sweno **), Rex Daciae, gaudens eum suscepit cum ho 
nore, benigne conferens cuncta humanitatis subsidia. 
Lectio I. (Vide supra Vitam S. Sigfridi N:o XII. p. få.) 
Responsorium. Vir inclitus Sigfridus, Confessor Domini pretiosus, audita suorum nece 
nepotum, patienter sustinuit, atque Deo gratias retulit. Dehinc manum mittens ad fortia, 
nullis cessat diabolicis tyrannidibus; sed ad sedem suam confestim redire disposuit. Alle 
luja, Alleluja. 
Versus. Igitur Rex Olavus, comperta hujuscemodi fama, vehementer indoluit, eum- 
qU6 doloris vehementia repatriare credidit. 
Lectio 11. 
Resp. Igitur cum vir Dei ad sedem suam pervenisset, ecclesiam ab hostibus vastatam 
invenit, novellaeque plantationis vineam coepit ad occasum tendere. Quam vigiliis, jejuniis 
et orationibus studuit reformare. Alleluja. 
Vers. Vineam Christi respiciens absque cultore, quam Domino sedule voluit com 
mendare. 
Lectio 
*) Brev. Aros. perperam: Vuldredus. 
f 
**) Ch - - *pæ supra monuimus p. 332.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.