ERICI OLAI
rr
20
ta benevolentia sibi devinxit. Post hæc Daci rogabant Haquinum, ut
Hetham virginem , quae vexillilera fuerat, eis concederet regni Daciæ
gubernatricem, quod et fecit i). Scaniam autem Dacis auferens regno Sue-
ciæ copulavit. Praefecit autem Scaniæ quendam Olo, regem vel principem
Norvegiæ, eo quod sororius ejus esset. Dani vero, prudenti et exquisi
to consilio, Hethæ præsidentiam aspernati, eundem Olo assumpserunt in
regem, et Scaniam cum eo regni Daciae tinibus adjecerunt. Olo vero
Rex Danorum effectus, Hetham exclusit a regno et solam ei Jutiam sub
annuo censu concessit. Inde XII. viri nobiles superiores in Dacia, cui
dam pugili, Starkardus nornine, CXX. talenta auri promiserunt, ut regem
Olo occideret, et ita factum est k ).
Haquino Ring successit filius ejus Egil, cognomento Vendilkraka. Egil
Hujus servus, nomine Tonne, contra regem consurgens, ejecit e regno, et
octo bella civilia adversus eum agens, in omnibus victoria est potitus;
in nono vero occisus occubuit, et paulo post ipsum regem truculentus
taurus confodiens trucidavit.
Egil sublatus e medio lilium suum regni reliquit haeredem, qui O- ag-
tharus vel Gothar est dictus /). Erat eo tempore rex quidam in Da-
cia Sywart nomine, qui duas habebat sorores admodum speciosas. Misit
ergo Otharus rex Sueciæ servum suum Ebbonem m) ad regem Danorum,
ut alteram sororem sibi daret uxorem. Quo impetrato w), reversus est Eb-
bo ad regem Sueciæ, et iterum ab eo cum comitiva honesta directus
in Daciam, ut sororem regis sibi desponsandam afferret. Cum vero ve
nisset in Hallandiarn, et a quodam esset exceptus hospitio, fraude hospi
tis sui, viros, qui eum fuerunt comitati, amisit, ipseque cum difficultate
evasit. Cum hæc itaque audisset rex Otharus, putans hoc consilio regis
Sywardi factum fuisse, collecto exercitu contra eum processit ad bellum,
in quo fugatus Sywardus Scaniam et Hallandiarn amisit, fugiensque in Ju
tiam a Slavis bello excipitur. Dicitur autem Otharus iste a suo æqui vo
co o ) Otharo, Danorum Comite, et a fratre proprio, Fasta nomine , in
teremptus p).
Post Otharum filius suus Ad iis gubernacula regni adeptus, qui dum 3o.
ad sacrificia Idolorum venisset, ante ædern Dianæ equo lapsus interiit. Adil *
Huic successit in regno filius suus Östen, quem aemuli sui, unius co- .. 3l -
gnationis aut parentelae sodales ÿ), cum omni sua familia, cuidam domui
includentes, igne adhibito combusserunt.
Post Östen regnavit filius ejus Ingemar, cognomento Kanutus. Hic 3 2 .
post multa gesta magnifica et victorias, postque Daciam subactam, in ex- lnse ;
peditione occisus est in quadam insula Baltici maris, quæ ab incolis dici-
tur Lagundôô.
Ingemaro rebus humanis exempto, regnum Brentemunder filius
suus consequitur. Hujus promotioni frater ejus Sywardus invidens, occi- t ™L
dit eum in Nericia in loco quodam, qui dicitur campus coeli, alias Hö- der
ghaheedh.
Post hunc Ingeldir, filius Brentemundi, sublimatus est in regem, qui 34 -
audita tyrannide, potentia et crudelitate cujusdam regis Ivari vel Yfviari
di-
i) Chron. Pros, et Rhythm, min. 1. c.
£) Hæc omnia e Saxone, at misere mutilata.
l) Saxo L. VIII. p. i53, i54.
m) Cod. i. 5. Obbonem.
n ) Scii, negotio.
o) Ejusdem cognominis. Svetice : sin namne.
p) Catal. Reg. N:o 2.
q) Cod. 2 . soboles.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.