Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

S, SIGFRIDI. 
373 
n. Breviarium Lincopense. 
Notandum quod Anno Domini MXL. regnavit Olavus Skutku- 
nunger in Suecia: qui dedit filiam suam Sancto Olavo, Regi Norve- 
giæ in uxorem. Ipsa baptizata cooperabatur, quod Sanctus Sigfridus ve 
nit in Sueciam *) et fidem praedicavit, et Patrem ejus baptizavit, et hoc 
circa annum Domini ML. Eodem tempore regnavit Kanutus rike in 
Dacia, qui devicit Angliam, ut legitur in Chronicis Daciae. In Legenda 
vero Saneti Eskilli legitur, quod Sanctus Ansgarius praedicavit in 
Suecia annos Domini Octingentos XLV. Et sic fluxerunt inter Sanctos 
Ansgarium et Sigfridum ducenti anni vel circa. 
ili. Officium Sancti Sigfrxdi e Breviario Upsalensi. 
Ad vesperas Antiphona. 
Celebremus Carissimi devote recolendo annua b. Sigfridi sollennia i cujus fiacra hodie anima 
felix coeli scandit fastigia i cui angelica congaudet turma occurrens ei suscepit cum gloria. 
Hymnus. 
Sigfridi Archipraesulis **) 
Odas solvamus carminis, 
Qui Sweis Verbo dogmatis 
Dona fudit baptismatis. 
Ut jubar sui luminis 
Gemma fudit in tenebris : 
Sic doxa sancti numinis 
Praesul fulsit in tenebris. 
Hic Anglicus angelicus 
Est ortus sed nobilibus: 
Testatur id prosapia 
Anglorum Regum regia. 
Hic Anglicus angelicus, 
Qui missus est nobis coelitus, 
Nos jungat suis precibus 
Angelorum apicibus. 
Laus sit Patri ingenito, 
Honor sit Vnigenito, 
Gloria Sancto Flamini, 
Decus Sigfrido Praesuli ! 
Ad Magnificat Antiphona. 
In hymnis et confessionibus Dominum, qui fidei gratia Sanctum Sigfridum evocavit 
ob Anglia. Cujus doctrina aurea nunc Sueorum resplendet Ecclesia. Ipsius ergo per merita 
semper nobis apud Deum suffragentur suffragia. Alleluja. 
1 Collecta. 
**) Off. SS. Patronor. R. Svec.: almi præsulis. 
94 . 
*) Vide supra p. 364. cfr. Chron. Rhythm, min. 
Tom. //.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.