Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

372 
XIII. LEGENDÆ 
N 
diem) et ad locum qui Wexi à) dicitur, Domino ducente pervenit. Ibi- 
que vir Dei tentorium figens pausam modicam membris induisit. Ubi in 
somnis vidit angelum Domini nimio lulgore amictum, sibi assistentem, 
sibique dicentem: Surge Deo dilecte, et sequere me. Illo autem in spiri 
tu sequente, duxit eum ad loeum, quem certis ædificandæ ecclesiae termi 
nis praefixum ostendit, sicque disparuit. In quo loco aedificium constru 
ctum est lapideum in honorem ejusdem Sancti et Sancti Johannis Bapti 
stae, quae videlicet ecclesia Episcopali sede usque in hodiernum diem 
decoratur. 
Lectio V. Fertransiens autem vir Dei terram illam, indutus lorica 
justitiae, protectus scuto fidei, et accepto gladio spiritus (quod est verbum 
Dei) fidem . Christi constanter praedicavit. Ad cujus praedicationem exi 
miam multi zelo fidei accensi coeperunt sanctorum oracula construere, 
profana et delubra subvertere, lucosque succidere, in quibus dudum sacri 
ficiis sacrilegis insudabant b). 
m L ect *° VI. Cumque Christi bonus odor esset, sanctitatis ejus fama ce 
lebris ad t aures praefati Regis Olavi pervenit. Qui honorabiles legatos 
mittens postulat eum ad se venire. Vir autem Dei, relictis tribus nepo 
tibus suis in Warendia, in fide catholica plene instructis, ut verbum Dei 
constanter populo praedicarent, Regem laetus adiit, quem in Wasgocia, in 
villa quae dicitur Hosaby c ) invenit. Laetificatus autem Rex ex ejus ad 
ventu eum cum summo honore suscepit. 
Lectio VII. Prædicante autem viro Dei verbum salutis populo, cre 
didit Rex, et in quodam parvo fonte juxta castrum <f), quod erat ibi si 
tum, cum toto exercitu suo, sacrum baptisma suscepit. Purificatus igitur 
lavachro salutari Rex magnificus fidem Christi magnifice ampliavit: et to 
tam villam Hosabij ecclesias donavit in perpetuum possidendam. 
Lectio VIII. Videns itaque Diabolus et invidens quod quotidie cul 
tura sua decresceret, et multiplicatis fidelibus ecclesia triumpharet ab 
sente Sancto Sigfrido de Warendia, moliebatur vitam trium nepotum suo 
rum exstinguere, ut oves gregis dispersae infernalium morsibus luporum 
paterent. Denique idem adversarius quosdam perversos, retro post Satha- 
nam abire volentes, contra ipsos fidei defensores gravi livore inflammavit. 
Hi ergo videntes sibi sub ipsis illicita non licere, domum, in qua jace 
bant, nocte irrumpentes, extractis gladiis, eorum capita praesciderunt. 
Lectio IX. Beatus igitur Sigfridus, cum de nece suorum nepotum 
nuncium accepisset, grates immensas egit Deo, qui eos de mundo per co 
ronam martyrii ad se venire disposuit. Expleto autem longo tempore, 
cum multis sudoribus et laboribus suæ praedicationis ac sanctæ prædicatio- 
nis officio, cum fructu multiplici, felix peregrinus et tanquain verus Dei 
athleta feliciter in Domino obdormivit. 
II. Bre- 
ci) Sic. Wexiö. , c) Sic.' 
b) Hæc sacrificia prohibent teges Sveraæ antiquæ. d) Scii, Husaby. 
Cfr. L. Upl. KKB. FL. i. L. Hels. KK. B. FI. i. cet.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.