Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

S. SIGFRIDI« 
37I 
XIII. 
LEGENDÆ de SANCTO SIGFRIDO. 
Examinatis de S. Sig frido Legendis, Hymnis et Antiphonis", quæ in Breviariis Eccle 
siae Svecanæ, et typis impressis et manuscripts , passim occurrunt, varia deprehen 
dimus, quæ aut praecedentes Legendas ulterius illustrant, aut ex iisdem lucem ac ro 
bur mutuantur. Sunt autem hæe: 1. Legenda Breviarii Skarensis , ut a ceteris aliquan 
tulum diversa, integra sistitur. II. Legenda Breviarii Lincopensis brevissima, e jam 
allata Legenda N:o xr. est excerpta, quapropter Lectionem IX, solummodo apponi 
mus. Computationibus vero Chronologicis, in eadem obviis, non in omnibus sub 
scribimus. III. Officium S. Sigfridi e Breviario Upsalensi. Similia adsunt in Cod. A. 56. 
Bibi. Reg. Stockh. nec non in Cod. Laur. Odonis apud Ôrnhjelmi , 1. c. IV. Specimi 
na Sermonum de S. Sigfrido e Codicibus Mscr. Bibi. Acad. Upsal. coronidis loco dabi 
mus. In iisdem vero recensendis parsimoniam adhibuimus, cum parum historici ar 
gumenti exinde feneratur materia proposita. 
In tanta vero Legendarum copia, mirari convenit, quod nulla unquam earun- 
dem visa fuerit Editoribus Act SS. Antverp. qui, deficiente tali, in hujus vastissimi 
operis Tomo II. Mense Febr. pag. 847 haud grave duxerint pauca ea et manca, quæ 
apud Vastovium et Joh, Magnum de S. Sigfrido nostro praedicantur, suos in usus con 
vertere. 
I. Breviarium Skarense. / 
Lectio J. Circa annos Domini octingentos quadraginta quinque Sanctus 
Ansgarius, Bremensis Arehiepiscopus, a Ludovico Imperatore missus 
est ad Sveeiam, ut ibidem verbum Domini seminaret. Quod et fecit, et 
plurimos de hoc regno ad Christianam fidem convertit. Postmodum ini 
mico superseminante zizaniam, populus ille ad opera paganitatis reversus 
est, expulso Symone episcopo, eis a beato Ansgario destinato. Deinde 
cum in illis partibus justitiae radius totaliter vergeret ad occasum, man 
davit Deus nubibus, id est praedicatoribus suis, ut pluerent super regio 
nem illam imbrem gratiæ et salutis. 
Lectio 11. Erat autem tunc in regno Sveciæ Rex quidam nomine 
Olavus, dictus Skotkonong, qui, licet gentilis, natura tamen benignus 
erat. Hic divinae pietatis consilio succensus a Rege Anglorum sibi fami 
liari petiit, ut sibi aliquis in fide catholica instructus mitteretur, promit 
tens se velle fieri Christianum. 
Lectio 111. Audiens autem Rex Anglorum cor ejus a Domino visi 
tatum, convocato concilio Episcoporum et Clericorum et I rocerum regni 
sui, de communi consensu omnium misit ei beatum Sigfridum, Ebora- 
censem Archiepiscopum, quasi de eœlo translatum : dum relicta celsitudi 
ne dignitatis Archiepiscopalis, peregrinus et pauper, zelo fidei accensus ad 
incredulos transiit, ut eis Evangelium Christi praedicaret. 
Lectio IV. Arrepto igitur itinere per Daciam transiens, non timore 
passionis perterritus, sed fidei et caritatis armis indutus, in terram quæ 
dicitur Warendia (quæ prima est terrarum in partibus Sveciæ ad meri 
diem)
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.