strictos et difficiles ad meandum obstructos, et manu forti munitos, ne
cuiquam patere posset aditus ad persecutores illos fidei Christianæ. Per
quod intelligens Rex populum illarum partium non solum a fide Christi
tam crudeliter apostatasse, sed et a suae dominationis imperio tanquam
contumaces et rebelles recessisse. Ordinatione ergo perpetua in hujus rei
memoriam statuit, ne unquam ex tunc aliquis Rex Gothorum sed Sueo-
rum debeat nominari o). Eo vero tempore beatus Sigfridus duos epi
scopos ordinavit in Svecia, quorum unum in ecclesia Upsalensi, alium au
tem instituit in ecclesia Strengianensi p). Rex vero, quaesita tandem o-
portunitate per aditus novarum viarum manu forti terras illas est ingres
sus, omnesque hujus apostasiae et rebellionis auctores morte turpissima
condemnavit. Et reaedificatis ecclesiis, ceterisque reformatis ad honorem
divini cultus, et religionis fidei Christianae necessariis, sanctus praesul
Christi ad ecclesiam Wexionensem cum magna exultatione fidelium est
reversus.
Cumque beato viro caussa occisionis nepotum suorum clarius inno
tuisset, gratias agens Deo, qui eos de mundi hujus colluvione per coro
nam martyrii ad gloriam aeternae beatitudinis evocavit, et pro ipsis divi
nam clementiam jugiter exorans, intimo cordis affectu petivit a Domino,
ut per inventionem corporum ipsorum consolari mereretur. Quadam au
tem vice, cum deambularet cum suis tempore serotino juxta stagnum, in
quo capita eorum dimersa intellexerat, vidit in medio stagni tria lumina-
ria in modum stellarum lucentia, et ad oram orientalis ripæ tendentia.
Laetus itaque Deum benedicens, ad locum illum cum suis celeriter pro
peravit. Intellexit enim vir sanctus se a Domino exauditum, pro suorum
revelatione nepotum, exultavit in Domino, et aquam aliquantulum in
gressus invenit urnam cum tribus capitibus lapide magno alligatam, quam
assumens in terram detulit, et capita in sinum suum lacrimando colli
gens, et eis piae paternitatis affectu compatiens, dixit: Vindicet Deus.
Statim unius capitis vox emissa respondit: Vindicabitur. Aliud inquit:
Quando? Tertium subjunxit: In filios filiorum. Quæ capita in ec
clesia Wexionensi honorifice sunt recondita. Sed corpora eorundem mar-
tyrum Christi, exigentibus peccatis hominum, usque in diem hodiernum
non sunt inventa.
. nlS; r p V ,? mUS a « te « ssore8 R. Olavi Re- Idolorum Ubsolaj quod in medio Sveoniæ situm est
g U f,. . ” ses a Ppellan. R. Olavus Christianismo destrueretur." H. E. Lib. If. c. xli . '
Tirirnaria desumhü^^n^i a f ec * e Ethnicis mi p) Brev. Lund. Lect. V. tertiam sive Arosien-
Fo i a n hi sub dii ' .?. ul< ^ quod, teste Adamo Brem. J ’Is sem addit. De hacce etiam valet, quod in pagina an-
^„veïtere fidem *7?°* ad Christianam voIens dedente, de Upsalensi et S trengi a „ en^ mo-
convertere fidem, magno laboravit studio, ut templum nuimus.