S. SIGFRIDI.
36g
runt eum certis terminis distinctum, pro aedificanda ecclesia, sicut ab an
gelo fuerat ostensum. In eo autem loco, procurante b. Sigfrido, ecclesia
Wexionensis est fundata.
Cum vero Verendiam et utramque Gothiam, cum terris ejusdem ad
jacentibus, sanctus praesul Christi ad fidem catholicam convertisset w )> or
dinavit duos episcopos «), quorum unum præfecit Wesgociæ, et alium
Osgociæ m ). His itaque ordinatis crescebat cottidie numerus fidelium et
fama viri Dei celeberrima latius divulgabatur. Rex igitur memoratus,
dudum in Christo renatus, cupiens b. patris Sigfridi doctrina et praesen
tia consolari, per nuncios solemnes petiit ab eo devotissime, ut in Sve-
ciam, partes scilicet superiores regni Gothorum, venire dignaretur, genti
bus illis praedicaturus regnum Dei. Quo audito, praeco verbi Dei salutem
sitiens animarum, consolabatur in Domino, et nepotem suuin na-
mannum virum religiosum, litteratum, moribus ornatum et plurimum
discretum, praefecit in absentia sua ecclesiae Wexionensi, aliosque nepo
tes suos Sunamannum et Vina mannum coadju tores ipsius ordinavit.
Cumque in Sveciam perveniret, totam patriam illam infra breve tempus
convertit ad Dominum. Et factum est, cum ibi aliquandiu apud Regem
moraretur, invigilans ecclesiis aedificandis, et ceteris ordinandis, quae ad
honorem divini cultus et salutem spectarent animarum, hostis anti
quus saluti et honori nominis Christi semper invidens, cum videret suae
potentiae gloriam deprimi per augmenta fidei Christianae, ad arma currens
crudelitatis consueta, excitavit corda quorundam membrorum suorum ne
fandorum, in necem nepotum praesulis Christi praedictorum, qui armis po
tentes et zelo nequitiae, diabolo svadente, accensi, praedictos nepotes b.
Sigfridi, amputatis capitibus, crudeliter occiderunt. Et ut crimen tanti
sceleris celaretur, capita martyrum Christi in quadam urna, saxo ingenti
alligato, in stagno non procul ab ecclesia Wexionensi demergentes , cor
pora ipsorum in densitate nemorum occultanda defoderunt * r ").
Quod audiens Rex doluit vehementer, et mittens quantocyus pro
pace et status fidei securitate reformanda, invenit omnes passus viarum
strictos
*) Cod, N:o zy. et profanam idolorum culturam destruxisset, crescente fidelium nu
mero, coepit et cultura divini nominis augmentari. Unde ecclesiis plurimis aedifica
tis, clericisque ordinatis et institutis pro administrandis sacramentis, vir Dei sollici
tudine pervigili statuit et ordinavit cetera, quæ ad professionem fidei catholicæ et cu
ram pertinerent animarum.
**) Cod. N:o zy Ecclesiam vero Wexionensem, propter praetactam forte visionem an
gelicam, ipse homo Dei pontificali administratione, quousque vixit, gubernavit.
***) Cod. N:o zy. Gaudebat igitur hostis antiquus, se de nece servorum Christi tam
crudeliter triumphasse, in novellam Christianitatis plantationem acrius desaeviens, po
pulum Christianum, non solum Værendiæ, sed utriusque Gothiæ, tanta crudelitatis ra
bie dilaniandum aggreditur, quod non solum suæ iniquitatis satellites ecclesias com
busserunt, sed et clericos, et quoscunque fidei Christianae defensores morte crudelis
sima ubique trucidabant, ad nefandum idolatriæ cultum revertendo.
n) Præeunte Adamo Bremensi, in prolegomenis su- plantationem Christianitatis adhuc nulli episcopatus cer-
pra p. 345 monuimus, quod scii, propter novellam lo limite essent designati.
Tom. IL

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.