568
XII. VITA
cipiens, et devota familiarique collocutione inter ipsos diutius habita,
intellexit Rex Olavus, vir um illum sibi divinitus ad votum suum
missum esse, procurante Rege Anglorum memorato. Cui beatus Sigfri-
dus caussam sui adventus aperiens, quia scilicet venit ad ipsius Regis et
suorum salutem animarum *).
Videns igitur vir Dei tam divulgatam ferocitatem Regis et gentis
illius conversam esse in fervorem fidei Christianae, intra se ait : A Domi
no factum est istud. Et Regem, fide catholica informatum, ibidem cum
sua familia baptizavit. Rex siquidem lavacro salutari renatus, et fervore
fidei succensus, bona regalia in eodem loco existentia, scilicet villam, quse
dicitur Rusabykind, in hujus rei memoriam ad cultum divini nominis
jure perpetuo donavit k). Ecclesia quoque ibidem aedificata 0 e f l a vgis-
sime dotata, ac inibi Clericis institutis, sanctus Præsul Christi, apud locum
eundem ad tempus residens, populum ad fidem Christi convolantem bapti
zavit. Quæ ecclesia postmodum per longa temporum curricula Cathedra-
lis fuit, donec sedes episcopalis exinde Skaris est translata m). Cumque
præco verbi Dei aliquamdiu apud hanc novelise plantationis suse eccle
siam resedisset, coepit cum fiducia partes utriusque Gothiæ nec non Ve-
rendiæ per transire, prædicando verbum Dei, et populum ad fidem Chri
sti '*') baptizando. Existens autem Verendiæ, cum membra laboribus fa
tigata sopori daret, vidit in somnis angelum Dei dicentem sibi: Surge
Dei dilecte et sequere me. Quem cum in spiritu sequeretur, ostendit ei
locum certis distinctum terminis, dicens: hic domum Domino aedificabis, in
qua reis venia et justis gratia conferetur. At vero cum evigilaret a som
no, nepotem suum solum adesse videns, ait: patuitne ingressus alicui,
cum dormirem? Cui ille: nullus. Quod admirans sanctus dixit: Appa
ruit mihi per visum vir quidam amictu splendidus et facie decorus, o-
stendens mihi locum ecclesiae ædificandæ. Veni ergo, et consideremus, si
soporis hujus visio veritate comprobetur. Et ad locum venientes invene
runt
*) Cod ' N:o 2 3 addit: Et optata occasione habita, coepit ipsum exhortari ad fidem ca
tholicam suscipiendam, assumens illud Evangelium Dominij ”qui crediderit et bapti
st 113 fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur”. Et rursum: ”Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum coelorum.” Haec
et his similia praedicante Sancto Syfrido, Rex corde compunctus et amore divino
euccensus petivit devotissime fieri Christianum. Quod audiens Sanctus pontifex Sy-
fridus exultavit in Domino, dicens: Quia ob salutem tuam et tuorum veni, Rex,
Deo duce, fiat quod, Deo inspirante, animo concepisti. Sed ante omnia oportet te
abrenunciare Sathanæ, cum operibus suis, et culturae idolorum, et firmiter credere
*n Deum Patrem, omnipotentem, creatorem coeli et terrae, et in Filium ejus Jesum
Christum, natum ex Maria virgine, passum et mortuum , et cetera quæ ad fidem ca
tholicam requiruntur, et exin in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti aqua ba
ptizari. Ad hæc Rex ait: Credo, et ecce aqua prope est, quid m e impedit bapti
zari. Erat enim ibi prope in pede montis fons scaturiens limpidissimus.
**) Cod. N:o 23 addit: conversum.
J-') Sedes hæc prima Episcoporum ah hoc tempo- Christianas Seminario. Præs. El. Frondin. Ups, i/ 4 o. Cfr.
e, Bispegârdeii hodie Risgärden, appellatur. Lindskog, Beskr. II. p. 53.
I) Ecclesiæ Husabyensis templum venerandas m) Circa an. m3. Hoc enim tempore Storbernus
rninmo vetustatis optime illustravit Rev. Digelius in primus Skarensium Episcopus salutatur. Cfr. Rhy-
)iss. Hist, de Husaby WGothorum, primo Religionis Zebus, I. p. 166.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.