S. SIGFRIDI.
367
Quibus auditis, Rex admirans ait: Dic, per ordinem, veritatem eo
rum quæ apud homines illos vidisti. At ille: Inveni eos congregatos in
tentorio, loco quodam amoenissimo, ante quos ad partem tentorii posita
fuit mensa quædam modica, vestibus lineis candidissimis ac purpureis per
ornata. Inter quos vidi quendam *), cui omnes ut domino obsequiosis
sime famulabantur, induentes eum vestibus lineis, talaribus pretiosis, ac
deinde sericis, et desuper purpura formæ ac pulchritudinis admirandæ.
Imposuerunt etiam capiti ejusdem senis pileum quendam perornatum au
ro et lapidibus pretiosis, in summitate habentem cornua bina, sursum ad
invicem erecta /). Ceteri vero induebantur diversimode, alii vestiti lineis
talaribus, alii vestibus lineis et purpureis, formarum et colorum diverso
rum. Deinde senior praedictus, assumto in manibus baculo quodam mirae
pulchritudinis et formae, una cum ceteris secum adstantibus, inclinavit
se ante mensam, submisse quidquam vicissim perorando. Qui erigentes
se coeperunt canere dulcissime, nunc simul, nunc divisim, nunc singula
riter, nunc pariter, modis inauditis et diversis. Tandem vidi tortellam g)
quandam minimam, ad modum nivis candidissimam, poni in disco argen
teo, et mixturam quandam heri in scypho argenteo, quæ simul præsen-
tata recepit in manibus senior memoratus, stans ad medium mensæ, e-
levatis sursum oculis ac manibus cum scypho et disco praedictis, quid
quam submisse perorans, reposuit eam in mensa, involvens in linteo can
didissimo. Et postmodum post cantus ipsorum aliquantulos, factum est
silentium maximum inter illos, prosternentibus se humotenus super ge
nua in facies suas. Et paululum post senior ille recipiens panem, quem
posuerat in linteo, elevavit eum coram eis sursum, super caput suum, Ce
teris stantibus super genua sua, et elevatis oculis et manibus se devotis
sime inclinantibus. Quod admirans vidi in manibus senioris puerum te
nerrimum, masculum, arridentem seniori, quem senior reponens supra
mensam ore ad os osculatus est, puerque disparuit, pane ipso in linteo re
manente A).
Ad quam revelationem Rex supra modum obstupescens, rem taci
tus considerabat, conferens in corde suo et diligenter considerans quid ta
lia significarent. Sed divina illuminatus gratia, cogitare coepit quae forsan
aliquando audierat de hde Christianorum. Et ad memoriam revocans con
ceptum voti sui ait: Quod vidisti, mysterium Christianæ religionis est,
quod apud ipsos Christianos ubique indubitatum prædieatur et tenetur.
Mandavitque suos paratos esse in crastinum ad eundum secum, et viden
dum rem tantae novitatis latius divulgatam. Et factum est, cum iter ali
quot dierum peregissent, obvium habuit apud Kindabergh i) in Wes-
gocia virum Dei, S. Sigfridum episcopum. Quem Rex honorifice sus-
ci-
*) Cod. N:o 23 addit: Senem.
f) Eandem ferme admirationem movit SigurduS scm veprarhorn se biugt.” ( Prolixe sermocinatur cor-
Episcopus coram Norvegos pontificalibus suis indutus, nutus ille vir, qui baculum manu gestat, in cujus
De eo Sturleson, 01. H. Saga. c. u8. ”pa stod Bi- summo mucrone caprinum cornu appositum eminet .)
skup upp i Kantarakapo (stola) ock hafdi Mitur (mi- g ) Sacra liostia.
tra) a höfdi oc Bagal (pedum) i hendi oc talar tru fy- h) Recte monet Benz elms, hoc miraculum a Joh.
rir böndum. ... pa svarar pordr Istrumagi: Margt Magno non confectum esse, ut existimat Ombiekn, 1. c.
mælir Hyrningur sa , er Staf ließr i hendi , oc nppi a i) Hodie Kinnekulle.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.