Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

366 
xir. VITA 
idolorum cultui deditam, qui, auxiliante potentia Dei, posset illuni popu 
lum de gentilitatis errore ad agnitionem revocare fidei Christianae. Sed 
post multa exhortationis monita, quispiam non est inventus, qui onus 
tantæ pietatis assumeret, propter nimiam divulgatam ferocitatem gentis 
illius. 
. -ui * J T2L i iu i f • * 
Deus autem omnipotens, qui saluti hominum non desinit providere, 
excitavit cor fidelis athletae sui Sancti Sigfridi, Eboracensis Archiepiscopi, 
ad suscipiendum opus ministerii hujus 6), ob honorem Dei, dilatationem 
que nominis Christiani et salutem animarum. Qui Regi et congregationi 
Clericorum post plurimas exhortationum inductiones ait c); Si nullus a- 
lius sit, qui opus hujus peregrinationis tam piae aggredi voluerit, id ob 
virtutem obedientiæ, in auctoritate hujus sanctae congregationis injun 
ctum, auxiliante Deo, suscipere non recuso* Quo audito, exultaverunt 
omnes in Domino, gratias Deo altissimo referentes, qui talem ad hujus 
officium ministerii providit, qui auctoritate, vita et scientia, idoneus in 
Domino est inventus. 
Maud mora, sanctus praesul Christi Sigfridus, gloria Archiépisco 
pale praesulatus c ), divitiis, patria, parentibus, consanguineis et amicis 
relictis, assumtis paucis secum, pro Christi nomine mori volentibus mi ), 
per mare transiens Anglicanum , pervenit ad Daciam, ubi tunc novella 
fidei Christianae plantatio fuit. Et deinde ad partes maritimas regni 
Gothorum perveniens d\ ibique suo tentorio fixo, coepit missarum sollemp- 
nia, devotione consueta, cum suo clero sollempniter celebrare. Quod au 
dientes populi vicini, ad tantæ novitatis spectaculum catervatim concur 
rerunt e). Missa itaque finita, vir Dei adspiciens praesentis populi mul 
titudinem, spem suam ponens in Domino, ipsis caussam sui adventus ex 
posuit, utpote qui pro ipsorum salute venerat animarum, incipiens eos 
exhortari ad susceptionem fidei Christianae. Cujus novitatis fama, per ter 
ram divulgata, tandem ad Regem pervenit; qui suspicans quidquam ta 
lium calliditate hostium fieri, unum de familiaribus suis, virum sapien 
tem et in talibus plurimum circumspectum misit t), ad tale et tantæ no 
vitatis spectaculum explorandum. Qui ad Regis praesentiam, mandato ex 
pleto, rediens ait: Non formidet in aliquo regiae celsitudinis potentia di 
vulgatam novitatem talium advenarum. Cui Rex: Sunt, ut credis, homi 
nes pacis, aut hostilis calliditatis sectatores? Cui ille : Non sunt in quo 
quam formidandi, quia homines inermes sunt, et mores habent mulie 
bres, magis quam actus quosquam aut calliditates virorum bellatorum. 
*) Cod. N;o 2j: Archipræsulatus. Quibus 
**) Cod. N:o 2j: paratis. 
***) Cod. N:o 2j addit: Et deinde ad partes meridionales, imrao in Wærendiam, secundum 
antiquam veram Legendam, inde Wesgociam in occursum Regis perveniens exulta- 
vit in Domino, laudans ineffabilem Christi clementiam, qui ip Sum p er mar i s pericula 
et loca devia ad terram salubriter peroptatam perduxit. 
t) Cod. N:o ty. dirigit. 
b) Cfr. qua, i n Proleg. ad N:o XI. monuimus. bas vero traditiones, mediante Cod. N:o a3., in addit, ad 
c) Brev. Upsal. Lect. VII. incipit. b. 1-, facile conciliari possunt. 
d) Leg. N:6 XI. de pedestri itinere Ipquilur. Am- e) Brev. Ups. Lect. IX. finit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.