Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

22 
I. CHRONICA 
27. Defuncto Jærundo, suscepit regnum Haquinus filius ejus, qui dictus 
nu» ra ~est Ringo et communiter scribitur Rex Vpsalensis. Hic post trucu- 
Rwg° j en tuni conflictum et obtentam victoriam contra Haraldurn regem Da 
norum, in regem Daciæ in loco certaminis est assumptus f). Postquam 
enim Dani occiso, ut præmittitur, tam ignominiose patre ejus, quendam 
Haraldurn regem sibi fecissent, duo hi reges,indicto sibi mutuo bello, VII. 
annis præparantur ad proelium, infinita multitudine bellatorum hinc in 
de congregata ad bellum. Nam rex Haquinus, alias Ringo g) , Sueorum et 
Gothorum virtute collecta, Noricos et Gotlandenses assumpsit. Haraldus 
vero, Danis collectis, Saxones et Slavos ac Frisones sibi associavit, sicque 
in Verendia in loco designato, qui dicitur Brawheed seu Brawallaheedh, 
uterque cum suo consedit exercitu. Tunc prior Haraldus surgens alta 
voce bellatores suos provocavit ad pugnam, ac inter eos, ut dicitur, ta 
lia verba profundit: O! viri nobiles et multa bellandi virtute conspicui, me 
mores estote, quoniam usque in diem praesentem victores esse consueve 
ritis, et gloriosos de vestris hostibus reportare triumphos, nolite nunc 
tam gloriosum nomen amittere, et vestris inimicis famam tantae celebri 
tatis annuere. Aperte enim cognoscitis et videtis, quanta sit virium no 
strarum potentia , et quanta sit virorum pugnatorum in nostra comitiva 
multitudo. 
Rex autem Haquinus Ringo non minori facundia animos suo 
rum inflammavit ad bellum. Nemini, inquiens, dubium esse poterit, quan 
to simus ad praesens pulsati dedecore, quantis damnis et injuriis ex 
citati, quam justis caussis adversus Danos arma suscepimus, qui adver 
sum nos in superbia dominandi profecti, nos et regnum nostrum, fili 
os et uxores perpetuae satagunt subjicere servituti, propter quod urgentis- 
sima necessitate cogimur diros inter nos inire conflictus. Vt ergo arden 
tibus animis ad nostras profligandas injurias unanimes insurgamus, et in 
gens necessitas cogit et justus dolor impellit Ji). Post haec verba bucci- 
nis concrepabant, et cum tanto fragore et armorum strepitu inivere con 
flictum, ut caelum et terra tremere viderentur. Ex pulvere autem com 
moto et sagittarum turbine obscuratus est aër, ut dies in noctem putare 
tur conversus. Habebant autem Sueci arcus tam rigidos et tela peracuta, 
ut nulla eis possent obsistere loricarum praesidia, aut munimenta armo 
rum; unde ruente vehementer Danorum exercitu, murmur et turbatio 
magna in eo facta est, quod audiens rex Haraldus quaesivit, quidnam hoc 
esset; tunc turbatus auriga suus ejecit eum de curru, et accepta de mani 
bus ejus clava, percussit eum, et mortuus est. Cognito ergo Haquinus, 
quod Haraldus occubuisset, insonuit buccina et stetit omnis exercitus, nec 
ultra iniere certamen. Dicuntur autem caesa in hoc certamine XII. mil 
lia Sueorum; de parte vero adversa duplum, videlicet XXIV. millia. In 
illa die, facta concordia et pace, rex Haquinus Ringh in regem Daciæ con 
corditer est assumptus. Tunc jussit corpus regis Haraldi inter corpora de 
functorum exquiri, et in navicula poni et comburi, cunctis nobilibus prae 
sentibus circumeuntibus in fletu et ululatu, ac deinde cineres colligi et 
in urna reponi et honore regio sepeliri. Quo opere animos Danorum mul 
ta 
/.) Cfr. Chron. Pros. I. c. p. 245. Peringskiöld editura, et Hervarar Saga C. 20.' 
g) Ita apud Saxonem audit. De Sigurdo Ring li) Orationes, in æmulationem Saxonis,ab au- 
hoc narrant Fragm. Isi. de pugna Bravallensi, a ctore parum feliciter confictæ.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.