Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

502 
XI. HISTORIA 
sa. O admiranda virtus divina! O praedicanda ubique ejus potentia! 
O per omnia et in omnibus laudanda ejus misericordia ! qui ita confesso 
rem suum laetificare dignatus est, ut, quam pretiosa est in conspectu Do 
mini mors sanctorum ejus, tot miraculis attestantibus ostenderet. Lux cœ- 
litus emissa vasto gurgiti, inter crispantes undas vim Ventorum non me 
tuens, resplendebat, saxum ingens inter fluctuantes undas enatabat, insen 
sibilia capitum ora voces clarissimas emittebant, et per linguæ officium 
verborum motus plene et perfecte informabant. Quis namque talia au 
diens non obstupescat ? Quis non elinguis fiat ? Igitur vir Domini tantis 
miraculis cum misericordia Domini inflammatus, ac spe in Domino confor 
tatus, eo robustior in Domini virtute existens et de die in diem profi 
ciens, postquam beata suorum nepotum capita digne apud se recondita 
collocaverat g), vigiliis, jejuniis et continuis orationibus semetipsum exi 
naniens exercere studebat, et gratias Deo omnipotenti quotidie persol 
vebat. 
Interea Olavus Rex Sveciæ, de quo supra mentio facta est, collecto 
exercitu, cum manu valida Værendiam venit, homicidas seu conspirato- 
res, qui in necem sanctorum grassati fuerant, justa animadversione dam 
navit. Audiens itaque populus terrae destinatum Regis erga malefactores 
judicium, timuit et formido titillabat corda audientium. Cumque Regis 
iram, quam juste patiebantur, mitigare attentarent, indixit eis numerum 
argenti et auri talentorum i\ videlicet pro unoquoque illorum ternam satis 
factionem /). Collecta igitur pecunia, Rex commune indixit placitum, et 
allatam in conspectu omnium ipsam praedictam pecuniäm effuderunt. Rex 
itaque advocans virum Dei, hujuscemodi verbis ipsum alloquitur: Scimus 
o dilecte Deo, tuam excellentiam in tuorum nepotum occisione pervalde 
laesam. Quapropter ad injuriam tibi factam depellendam* et honoris tui 
celsitudinem restaurandam, hujus fulvi metalli numerosa pondera /), sub 
veniant. Ad haec vir Dei respondit: Scimus, bone Rex, et vere scimus, 
divinam in hoc facto majestatem nimis fuisse laesam, unde injuriam no 
stram facilius contemnere possumus ; sed quia te, o Rex, præ omnibus 
decent auri argentique divitiae, sint tibi ista et honori tuo famulantia, 
possessionumque tuarum mansiones, quas in Hoff et Tiurhy «,), regia 
dignitate possides, ad honorem Dei et utilitatem sanctae ecclesiae perpetuo 
habendas concede n ). Audiens autem Rex petitionis ejus constantiam, 
voluntati ejus libenter annuit, & possessiones, quas vir Dei expetierat, 
auctoritate regia Wexionensi ecclesiae perpetuo confirmavit. His autem 
transactis, vir Domini ad arma recurrens consueta, orationibus et lacrimis 
seipsum Deo saerificium in odorem svavitatis mactabat, et gregem sibi 
credi- 
g) Effigies S. Sigfridi, Iria nepotum capita vase in 
clusa in sinu gestantis, in pluribus Ecclesiis Sveciæ ad- 
liuc conspicitur. Eandem effigiem, acu affabre pictam, 
observavimus in vetusta Dalmatica holoserica, quam 
an. i483 Jacobus Ulfonis ArchiEpiscopus Ecclesia: ca- 
thedrali Upsaliensi dono dedit. 
A) Cod. Laur. Odonis : munus. 
i) Cod. Baazii addit: et ut unusquisque binas 
sportas m structuram templi annuatim exponere pro 
mittat. 
Terna satisfactio. Svetice : till Treskiftes. 
t) Hæc ad genium sequioris ævi magnificentius di 
cta sunt. De argento Solummodo Metaphrasis Svecana 
sanior mentionem facit. 
m) Quæ deinceps partem non exiguam effecerunt 
prædii Cronobergensis, arce egregia muniti, cujus ru 
dera adhuc supersunt. Olim sedes Episcoporum, hodie 
vero Satraparum Wexionensium, qui hanc ob caussam 
Cronobergenses etiam salutantur. 
n) Cod. Baazii addit: etiam indicta sporta structu 
ra: templi ejusdem.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.