Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomas 2)

XI. HISTORIA 
36o 
lessor Christi ovibus sibi creditis, omni consilio sive solatio destitutis, 
reditum suum ad eos visitandos et consolandos accelerare parat. Accepta 
igitur a Rege licentia, et occasione vise coram eo exposita, suis indixit 
parare ad iter necessaria. Rex siquidem. audiens nepotes sancti viri tam 
crudeliter peremptos, vehementer indoluit, et virum Dei cum suo comita 
tu J) illuc praemittens, se ocius e vestigio secuturum promisit, dicens: An 
tecedat sanctitatis tuse excellentia cum tuis, gregisque tui novellam plan 
tationem reformare et ad pristinum statum reducere studeto. Nos vero, 
omni dilatione remota, iter tuum insequentes, personae tuse laesum refor 
mabimus honorem, et mortis tuorum nepotum crudelitatem, legis nostrse 
censura cum judiciaria potestate constringentes, condigna prseeunte sa 
tisfactione, vindicabimus. Timebat enim Rex, ne vir Dei, nimii doloris 
anxietate de nece suoruni stimulatus, populum in fide tenerem citius de 
sereret. r 
" ffiTj: ill;. UOti J'jni - ÜDMj'.m ou t s i.illliAa J. Mil * , If 1*1 I Oie 
Igitur cum beatus Sigfridus Verendiam rediisset, suos , ut dictum 
est, invenit occubuisse nepotes, cuncta quoque utensilia seu res necessa 
rias, quas in usum divini ministerii sive domesticis necessariis deputa 
verat, penitus dissipata et dispersa eomperit, populumque in fide vacil 
lantem, jamque ad occasum tendentem, magis ac magis doluit. Laborem 
itaque dolori superponens, noctes diesque pervigiles ducebat, orationi, 
praedicationi et exhortationi insistens, lapsum quorundam gemens, alios 
in fide corroborans, quosdam vero ad eandem convertens et in fide con 
solidans, ad baptisma quoque convolantes benigne suscipiens, seque ipsum 
divinæ servituti mancipando jugiter aptabat. Eodem namque tempore, 
cum vir sanctus, pro nepotum suoruni ostensione Dei clementiam jugiter 
exoraret, nocte quadam ex suo domicilio exiens, cum secus stagnum e) quod 
cœmiterio ejusdem ecclesiae adjacet, deambularet, vidit in stagno tria lumi- 
nana in modum stellarum clare lucentia, et ad littora orientalis ripæ ten 
dentia. Quod vir Domini intendens, laetus Deum benedixit, et ad locum e 
regione constitutum celeriter accurrit. Cum autem eadem luminaria lit- 
tori appropinquarent, ejectis vir domini cothurnis, quos in pedibus habe 
bat, seque in aquam mittens, obviam prosiluit. Cernensque sanctus Dei 
se a domino exauditum, miram et ineffabilem Domini misericordiam di 
gnis extollere laudibus coepit, qui sanctos suos glorificare atque illustrare 
dignanter in eœlis et in terris disposuit. Vir itaque domini propius acce 
dens, ut desiderium cordis sui acquireret celerius, lumen quod oculis ejus 
prius apparebat, ablatum est. Illo vero perseverante ut quaereret, dilio-en- 
tiusque perscrutante, invenit tandem situlam ligneam cum tribus capitibus, 
magno lapidi alligatam, quam assumens ad terram detulit/) ? e t sedens 
capita in sinum collegit, mœrensque nimis, atque humano affectu eis 
compatiens dixit: Vindicet Deus! Statimque unius ex capite vox emis 
sa respondit: Vindicatum erit! Contra aliud inquit; Quando? Tertium 
ad hoc intulit: In Filios filiorum! Apparebant namque capita eorum 
adeo recentia et incorrupta, ac si eadem hora a corporibus fuissent abscis 
sa 
5 SI!“- 1 SU0 exercito „ . f ). In memoriam martyrii, tria Nepotum S. Sigfridi 
' °’ Capita in Sigillo Capituli Wexionensis adliuc conspiciuntur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.