358
XI. HISTORIA
commovit in tantum, ut de nece eorum tractarent, qualiter eos perderent
& bona eorum diriperent a). Sed quia timebant plebem, ut excogitatum
facinus minime explere possent, missis inter se sortibus, more paganorum, ut
ex his duodecim viris octo eligerent, qui conceptum facinus nocte in inno
centes perficerent* quod et factum est. Nam irrumpentes nocte domum
satellites diaboli b}, in qua memorati viri jacebant, extractis gladiia tru
cidabant eos, praescindentes capita eorum c). Patrato itaque tam nefandis
simo scelere, colligentes sancta capita eorum, et urnae admodum magnae
imposuerunt, adnectentes saxo ingenti, quod par boum vix trahere vale
bat, et in medium stagni versus meridiem juxta ecclesiam eorundem mar
tyrum tlemerserurib 1 '
Revertentes itaque scelerati illi, fune pèdes eorum innectentes,
trahebant ad loca dumosa, solis bestiis pervia, ibique eos demittentes, con
geriem lapidum super eos coacervarunt, credentes impium scelus a con
spectu divinae pietatis celari, cujus oculis nuda & aperta sunt omnia. Sed
Deus omnipotens omnium futurorum praescius, qui sanctos suos praesci
vit et praedestinavit per martyrium salvandos, noluit eos loco horroris et
vastæ solitudinis diu detineri, sed repente signis et miraculis eorum san
ctitatem demonstrando maluit declarare. Nam corvorum ibi multitudo
sæpius congregata vocibus suis per diem clamare & crocitare indesinen
ter solebat. Columna vero miri splendoris per noctem ab illo loco in ad-
re se protendens, manifestum sanctitatis eorum indicium sui luminis cla
ritate demonstravit. Quod cernentes ignari atque increduli mirabantur si
bi talia prodigia insolita apparere, arbitrantes sibi deinceps meliora prospe
ris successibus affutura: fit quippe concursus plurimorum, unus alteri vir
tutem insinuans miraculi. Timentes autem sceleratissimi lictores, ne ju
sto Dei judicio nefandissimum scelus in conventu populi publicaretur, &
sibi digna pro meritis ultio redderetur, auferentes a loco sancta eorum cor
pora, in quo ea projecerant, ad alium noctu sepelienda detulerunt, in
quo usque hodie* occulto Dei judicio, peccatis populi exigentibus, occul
tantur.
Gaudebat itaque diabolus, se de nece servorum Dei tam terribili
ter triumphasse, et velociter iniquitatis arma arripiens, in novellam Chri
stianorum plantationem acrius desævit, et oves pastorali cura destitutas,
nequitiæ suæ veneno lacerandas aggreditur. Inflammat namque iras, odia
excitat, acuit cupiditates, nutrit discordias. Hunc invidia stimulat, il
lum fallacia supplantat, illum superbia elevat, istum fraudibus necat, a-
lium adulterio polluit, illum homicidio interficit. Talibus nequitiae ar
mis improvisos invadit, et secuin ad inferos protrahit. Beatus igitur Sig-
fridus, cum de nece suorum nepotum nuncium accepisset, & causa occi
sionis eorum ei innotuisset, grates immensas egit Deo, qui eos de mundi
hujus colluvione per coronam martyrii eripuit, et pretiosa morte per
sanguinis effusionem ad se venire disposuit Condolens itaque nimium con-
fes-
a ) Hinc illas lacrymæ. Nulla persecutio, sed auri
sacra fames has potius effecisse videtur ærumnas.
b) Cod. Baazii inepte substituit: Gröpa. Ab eo
ortos esse Ulfeaxios, Genealogi nostri ex traditione ve
tusta fabulantur. Cfr. Joh. Magnus, Hist. L. XVII. c. 20.
c) Nepotes S. Sigfridi occisos esse in monte Gel-
boæ (G elbo Berg), prope Wexioniam ab oriente si
tum, tradit Legenda S. Davidis infra. De monasterio Gel-
boensi cfr. Rhyzelius, Monasteriol. p. 270. Vide Rog-
berg, !. c. p, 80.