356
XT. HISTORIA
studio et alacritate injunctum sibi opus implere contenderunt, praedican
tes et baptizantes eos, qui ad Deum de vanitate idolorum confugerant,
seque ipsos mandatis Domini mancipantes, infinita diabolo detrimenta in
ferebant.
Beatus igitur Sigfridus, expleta sui gregis confirmatione, valedicens
omnibus, iter animo conceptum concito cum suis arripuit, velocique cur
su Regem Sveciæ adiit «). Laetificatus autem Rex in occursum ejus ivit>
et suscepit eum cum magno honore. Post non multos dies, praedicante
viro Dei verbum salutis populo, credidit Rex et baptizatus est, omnesque
familiares et domestici ejus, universusque exercitus v) cum tota ejus fa
milia. Quo patrato, sanctus Dei, cernens populum vario delusum superstitio
nis errore, plurimum sibi condoluit et compatiens ei, sacrae exhortationis
malagma vulnerato imposuit, infundens vulneribus ejus oleum sacrae prae
dicationis, et intingens eum unda sacri baptismatis. Cumque hoc vir Dei
indesinenter patraret, et divina donante gratia, populus errores diaboli
deserens ad baptisma convolaret, coeperunt fana x) idolorum destrui, et dia
bolo infinita detrimenta irrogari. Cernens vero beatus pontifex infinitam
populi multitudinem ad Christi fidem prointa devotione indefesse concur
rere, nimium exhilaratus, præ gaudio gratias Deo Patri egit, qui per suum
laborem, suo dignatus est succurrere populo. Videns itaque diabolus lu
crum su® iniquitatis, quod in animabus deospti populi per errorem acce
perat, sic deperiisse, alia iniquitatis sæpius experta corripiens arma, ab
sente diu pastore, oves omni defensore viduatas, lacerandas aggreditur.
Denique erga nepotes sancti viri tantum malitiae æstum concitavit, ut
duodecim conspiratores in eos agitaret, et necis eorum compendium acce
leraret. Quod quia passionis eorum se mentio intulit, qualiter, absente vi
ro Dei, martyrium subierunt, ad consolationem praesentium et futurorum
breviter commemorare libet.
Cum beatus pontifex apud Regem moraretur, tres nepotes sui, ut di
ctum est, Unamannus, Sunamannus, et Vinamannus, in eodem loco,
quem vir sanctus aedificaverat et ecclesiam de lignis construxerat j), qui
nunc dicitur Wexiô, simul commanentes, assidua praedicatione et ex
hortatione populum ad fidem sanctae individuae Trinitatis convertebant.
Sed quia morem terrae et linguam non perfecte noverant, quosdam viros
nobiliores genere, et dignitate famosos, qui etiam aliis sapientiores in tra
ctandis negotiorum causis videbantur, sibi allexerant, et plerumque con
siliis eorum, quid eis faciendum foret, innitebantur z). Hi etenim tanta fa
miliaritate eis adhaerebant, ut in mensa et conviviis saepius jungerentur,
& secretis eorum per omnia conscii existèrent. Considerabant quippe or
namenta cum utensilibus, quae pretiosa varioque decore adornata, scy
phos, scutellas, cochlearia aurea et argentea, et super his omnibus admi
rabantur. Cum vero id frequentius ageretur , diabolus , totius boni sem
per invidus cavillator, duodecim viros præfatos adversus eos concitavit &
com-
w ) Vita S. Sigfridi N:o XII. infra addit: apud Kin- y ) Postea lapidea, vide supra p. 35o.
dabergh in Wesgocia. z) De primis ex Anglia huc accitis Apostolis ob-
v) bed. comitatus militaris. servatio sat memorabilis.
x) Cod. Baazii; prophana.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.