354
XI. HISTORIA
conversus fuerit, et ingemuerit, peccata ejus oblivioni tradentur:“ Et il
lud, „majus gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agen
te« &c. item „Sic Deus dilexit mundum, ut unigenitum daret, et omnis
qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.“ Mox illi duo
decim illuminati a Spiritu sancto, ad veram catholicam fidem conversi,
Jesum Christum agnum Dei tollentem peccata mundi, firmiter credide
runt, et baptizati in fonte, juxta Ôstrabo montem i) manante, sua no
mina dederunt conscripta. Quorum nomina scripto commendat, ne videli
cet oblivioni traderentur, et ne forte, diabolo instigante, aliquis ex eis
posset a fide discedere.
Duodecimo igitur die iterum resociati unanimiter ad virum Dei con
venerunt, et fidem, quain Deo et viro Dei spoponderant, incorruptam
servare tota mentis intentione professi sunt. Quod vir Dei audiens laetus
Dominum benedixit dicens: „Laudate Deum omnes gentes« &c. Prplatis
itaque eorum nominibus, recensuit uniuscujusque nomen, et inventus est
unus defuisse. Sanctus igitur Sigfridus condolens nimium homini illi, as
serens eum aut finxisse credulitatem, aut benefactorum pœnituisse. Sciscita
batur ab eis cujus eventus causa exstitit, unum defuisse. Quem illi excusantes
dicebant non de professione seu voto aliquatenus pœnituisse, sed promta
mente fidei puritatem profitentem, subita morte praeventum fuisse. Au
diens vir Dei eum morte praeventum nimium indoluit, et Domino fidei
ejus devotionem commendans, orationem pro eo fundit, ut anima ejus
aliqua requie potiretur, ne inimicus gaudeat se* de ea triumphare, quam
fidei puritas probabilem testaretur fore. Accepto quoque consilio, vir Dei
non multo post, crescente christianæ fidei religione, propinquis suis atque
natalibus concessit, ut secus sepulchrum ejus, signum crucis Christi in
monumentum ejus fidei erigeretur *)• Confluebant namque turba creden
tium ad virum Dei quotidie, et baptizabantur ab eo, in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti. Augebatur quoque de die in diem immensa
turba fidelium; jamque magna ex parte terrae illius incolæ colla subjuga
verant fidei Christianæ, cum vir domini in domino Deo suo exultans gau
debat, quod inimicum generis humani coram suis pedibus cerneret indesi
nenter prosterni, fructuque sui laboris se minime conspiceret privari. Cre
scebat quoque sanctæ praedicationis instantia, ejusque opinio celeberrima
undique divulgabatur in populo.
Igitur Rex Olavus, cujus supra mentionem fecimus, audiens eum in
regnum Sveeiæ advenisse, honorabiles ad eum mittens legatos postulat ad
se venire. Qui, ordinatis rebus necessariis ecclesiastico juri convenientibus,
Unamannum nepotem suum, virum utique religiosum ac strenuum,
ecclesiae Dei praeficere voluit. Sunamannum & Vinamannum ejus
coadjutores esse praecepit, mandavitque ut orationi ad Deum et praedica
tioni continuo insisterent, populum ad baptismum confluentem in nomi
ne Domini baptizarent, et verbum vitae populo fideliter annunciarent.
Ejus itaque admonitione, simul et obedientia roborati et confirmati, omni
studio
*) Ho^ie OstragSrdsbacke. Fons iste in agro t) Hoc ex loco probatur antiquitas bujusce moris,
juxta scaturiens S. Sigfrids källa etiamnunc ap- apud nos adhuc residui, cruces ad defunctorum sepul-
pellatur. era erigendi.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.