552
XI. HISTORIA
mannus ejus nepos, curam domini sui sollicite agens, continuo venit et
secus eum resedit. Somno quippe vir Dei citius corripitur, angelum Dei
fulgore nimio amictum sibi cernit assistere, vultu placido tali exorsum affa
mine: Surge citius Deo dilecte, et sequere me. Illo autem in spiritu eum
sequente, duxit ad locum procul, juxta stagnum, quem certis terminis
ædificandæ ecclesiae præfixum ostendit, sicque disparuit. Expergefactus i-
taque vir Dei a somno surrexit, nepotemque suum solum adesse intuens,
dixit: Patuitne alicui ingressus cum obdormirem? cui cum respondisset:
nulli domine. Adjeeit sanctus et dixit: apparuit mihi per visum vir qui
dam venusto aspectu, decoraque facie, sicque me affatus, dixit: surge cito
et sequere me; cum itaque e vestigio eum secutus fuissem i ostendit mihi
locum divini oratorii, in quo reis condonatur venia, certis praefigens ter
minis longitudinem atque latitudinem dicens: ædem hic Domino aedifica
re facies, in qua reis condonatur venia, justis confertur gratia. Veni igi
tur, consideremus si somni hujus visio veritatis testimonio comprobari va
leat, surgensque continuo, cito ad locum properat, inveniuntur signa cer
tis indiciis præfixa , quæ viro Dei ab angelo fuerant ostensa. Jubilatur i-
taque dignissime nomen Domini ab utrisque, qui semper suos consolatur
in spe. Aliquantis igitur duratis diebus, terræ illius incolae ad eum coepe
runt concurrere; aliquanti propter admirationem, aliquanti propter devo
tionem, videlicet illi, quorum corda Spiritus sanctus inspiraverat. Ho
minem quippe intuentes indumentis pontificalibus, cum infula et baculo
adornatum p), cernentes eum in capite cornua g) gestantem, non satis ad
mirari quibant, quippe quod nunquam viderant. Post hæc vir Domini,
occasione prædicationis accepta, Verbum Domini omnibus advenientibus
viriliter prædicat. Intendebant autem quidam in eum admirantes eloquen
tiam et verborum affluentiam. Alii Vero, quorum contra mens sanior, ob
industriam doctrinæ ejus, eum audiebant r). Cooperabatur namque Do
minus labori ejus seu praedicationi, illustrando corda audientium. Con
fluebant ad eum plurimi nobiles et indigenae, novam sectam audientes
praedicari; et divinae doctrinae aurem accommodantes, verbum vitæ inten
tis animis absque contradictione percipiebant. Erant enim duodecim tri
bus in hac terra, per quorum magnates seu nobiles respublica sive le
ges antiquae tum regebantur. Divina itaque gratia inspirante majo
res natu ex his duodecim tribubus, indicto communi terrae placito decre
tum esta ut de unaquaque tribu eligerentur, qui fidejussores aliorum exi
stèrent in mysterio baptismi suscipiendo. Electi quippe sunt viri duode
cim antiquiores et sapientiores ex his tribubus, hinc missi sunt ad virum
Dei, ut cognita praedicationis veritate, consensu totius terrae ante virum
Dei prolocutores existèrent. Venientes igitur illi duodecim, ubi vir Dei
semina fidei spargebat, intenta mente verba vitae ex ejus ore audiebant.
Quid plura? ingressus est vir Dei evangelicam disputationem super illuni
locum, ubi Dominus ait: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non
potest introire in regnum Dei.“ Et illud: „Peccator i n quocunque die
con-
anteouam Svedam* • E P i ® copus consecratas erat, q ) Scii. Mitram episcopalem bicornem. Cod, Baazii:
antequam oveciam ingrederetur. Cfr. vet. Schol. in Adam. Coronam. 1
Brem - 88 ' 7 r) Brev. Aros. finit.
~Nr

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.