35o
XI. historia
ejus adventu j magno repletur gaudio, totaque ejus familia exsultans gau
debat. Barones et regni, optimates, una cum Rege in occursum ejus venien-
tes ? eum cum magno honore exceperunt dicentes: “Benedictus qui venit
in nomine Domini.” Eo tempore conversabatur cum Rege vir quidam i)
magnae sanctitatis et religionis, fidei catholicas praedicator, qui assiduis mo
nitis atque sancta praedicatione populum in timore Domini roborabat.
Hic, comperto beati viri adventu, debitam ei in omnibus reverentiam cum
præcordiali amicitia impendebat. Erantque simul eum Rege hæ duæ lu-
cernæ super candelabrum positae, quas Divina pietas ex longinquis parti
bus in salutem congregaverat populorum. Delectabatur Rex quotidie viri
Dei colloquio, intelligens illum virum sanctum ac benignum, ejusque sa
cra monita pectoris arcano recondebat. Transacto denique aliquanto tem
poris spatio, cum Rex illius magis ac magis delectaretur colloquio, vir Dei
Regi suae peregrinationis insinuat voluntatem, acceptaque ab eo licentia,
non minimas gratiarum actiones pro beneficiis, a regia celsitudine sibi
suisque collatis, exsolvit. His auditis Rex satis indoluit, quod tanti con
silii consolatorem per longioris spatii protelationem retinere non potuit;
difficile enim videbatur, eum ab incepto itinere retardare, cum salus a-
nimarum, et ad Deum per fidem gentis illius conversio indesinenter ejus
adventum videretur expetere. Accepto itaque a Rege conductu, ad invi
cem valedicentes, vir Dei ut fortis bellator Christi, non timore passionis
perterritus, sed fidei armis decenter armatus, in Domino Deo suo spem et
auxilium posuit, et versus partes Sveciæ, ut coeperat, faciem suam conver
tens, vias difficilimas est aggressus, et per ardua inontium, per abrupta
petrarum, per condensa silvarum iter faciens j), pervenit tandem in ter
ram, quæ Værendia dicitur, quæ prima est terrarum in partibus G othiæ £)
ad meridiem, omnibus bonis abundans, piscosis fluminibus, apibus et mei
le repleta, agris fertilibus et pratis decorata, feris diversorum generum o-
pulenta, silvis densissimis et magnis circumcincta /). In hanc er^o, ut
diximus, sanctus vir Sigfridus Eboracensis Archiepiscopus primum ingres
sum habuit, et in locum, Ostrabo, qui nunc ab incolis dicitur Wexiô,
domino ducente pervenit. In quo loco aedificium constructum est lapi
deum m) in honorem ejusdem Sancti et memoriam Johannis Baptistae «),
quæ videlicet ecclesia sede episcopali decorata est usque in hunc diem.
Erat quippe locus iste silvis et piscosis fluminibus circumdatus, pra
tis virentibus adornatus, in quo sanctus Dei tentorium fixit, suosque post
nimium asperi itineris laborem refocillare præcepit. Erant cum eo i n co
mitatu tres sui nepotes, quorum nomina sunt, Unamannus, Sunaman
nus, et Vinamannus o), unus Sacerdotis fungebatur officio, secundus
Diaconatus, tertius vero Subdiaconatus. Vir igitur sanctus laboris magni
tudine attritus, fessa nimium membra quietis requie recreare volens,
tentorium ingressus pausam modicam sibi induisit. Quod cernens Una
mannus
i) Pappo, Episcopus. m ) Primo vero de lignis constructum Vide infra
)) terrestri itaque itinere Dama Werendiam con- p. 356.
tendit. ») Cod. Baazii ita: in honorem Dei Patris et
rc LaUr ' ° t,oni ' s: Sveciæ - ejusdem Sancti et ad salutem Christi fidelium.
I) Cfr. encomium Adami Brem. ’’Sveoma regio est o) Brev. Aios, nec non Cod. Laur. Odonis addunt :
fertilissima, ager frugibus et meile opimus, cet.” Clumacensis ordinis disciplina imbuti.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.