348
XI. HISTORIA
secula, talem eis prævidit destinandum, qui dignus haberetur ad errorem
animarum depellendum. Triduo ergo celebrato concilio, cum nemo hu
jus peregrinationis laborem suscipere decrevisset, inspirante tandem divi
no consilio, sanctus Sigfridus Eboracensis Archi-Episcopus vir ma
gnae auctoritatis et religionis, litterali scientia apprime eruditus, qui pote
rat de thesauro suo nova et vetera proferre, in medio concilii exsurgens
ita regem et cunctos proceres, qui convenerant, affatur, dicens : Sanctissi
mi Patres, qui divino nutu et regis praecepto huc convocati, vos attendi
te: Cur non voluntati divinae et principis nostri precibus concordamus,
cum satis liquido constet, divinae voluntatis fuisse indicium, errorem illius
gentis per virtutem Dei eliminandum, et viam veritatis ad salutem ani
marum praedicandam. Si enim regi terreno ad honorem nominis Dei et
gloriam regni sui, totis votis pro terrenis impensis indefesse staremus et
laboraremus, quanto amplius divinae voluntati et providentiae obtempera
re debemus, a quo totius laboris remunerationem sperare debemus, ubi
non pro terrenis vel transitoriis laboratur, sed pro solis animabus ipsi Do
mino adquirendis. Felices namque erimus, si nos pro Deo persecutionem
pati contingerit, vel mori, quia beati qui persecutionem patiuntur pro
pter justitiam: et beati qui in Domino moriuntur. Excitetur igitur mens
vestra et consilium in domino, et laborem, hujus peregrinationis devoto
animo suscipite, ut post has ærumnas vitæ percipiatis mercedem reinu-
nerationis æternæ.
Cum hæc ita vir Deo plenus in auditu omnium perorasse!, placuit
sermo ejus omnibus, et divina annuente gratia, omnium vota in eo quie
verunt, ut peregrinationis labores susciperet, recepturus tandem sine du
bio, quam praedicaverat, mercedem aeternam pro labore terreno. Ille ita
que ut athleta Dei, in Domino Deo suo confidens, absque terrore eandem
peregrinationem, quasi ex omnium mandato, obedienter suscepit, com
mendans se suosque consilio et auxilio divino, ac sanctis eorum precibus,
eisque valedicens discessit ab eis. Jubet igitur suis vir sanctus ut sumptus
necessarii celeri motu ad peregrinandum pararentur, navisque apparatum
cum suis accelerarerlt pertinentiis. Omnibus itaque ob iter necessariis para
tis, exsul sanctus Sigfridus navim conscendens, patriam, parentesque et na
tale solum relinquens, oppans.is velis, per medium pelagi iter arripuit cum
suis. Prosperis igitur ventis lata sulcantes aequora, tandem paucis evolu
tis diebus in Daciam applicuerunt. Erat tunc in Dacia satis novellae plan
tationis christianitas, quia nondum plene catholicae fidei colla submiserat
gentilitas. Rumor itaque de adventu sancti viri per regiones circumqua
que spargitur, quia lux in abscondito diu latere non potuit, quam divina
pietas ad salutem populorum destinavit. Rex siquidem Daciae /;), audito
g) Male ArchiepisCopus. Quod Celsius, Hist. Eccl.
Sv. 11 . p. 66 et alii dudum observarunt, testibus Ang-
hs, Præsulum Eboracensium seriem exhibentibus. Cir.
Drake, Eboracum II. p. 4 o 3 . Catal. Regum ad LL.
Gotb. nec non Catal. Episcopor. ibid. S. Sigfridum
recte Episcopum salutant. Qua etiam dignitate deco
ratum in Sveciam venisse, infra melius patebit. De
cetero p ura immo plurima exenqda probant, Legendas
monachorum in titulis honorificis congerendis haud ra
ro abundare. Cfr. Hallenberg I. c.
ejus
h) Haraldus B låtand, cujus 'zelum pro Christia
nismo maximopere laudant Saxo et Adam. Brem. cfr. Hal
lenberg 1 . c. p. 327. Rex ille obiit 991, qui annus in
definiendo adventu S. Sigfridi maximi est momenti. A—
lii lieic filium Haraldi, Svenouem Bifurcam male sub
stituunt, qui adhuc gentilismi erroribus strenue addi
ctus erat. Hoe vitio incurrunt Brev. Skar. in Anti-
phona et Brev. Lund, in Lect. I. I' 1 Cod, Laur. Odo
nis nomen R. Svenonis recentiori manu supra adscri-
ptum fuisse, Örnhjelmius jam observavit.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.