XI. historia
346
siderio ad congregandam Domino ecclesiam, fidelium labore simul et de
votione seipsos impendere non distulerunt d).
Ex quorum numero Sanctus Sigfridus exstitit, qui patriam, paren
tes, divitias et honores seculi contemnens, pro Deo in orientis partibus b)
sibi peregrinationem elegit, cujus quia mentio se intulit, qualiter Angli-
canæ insulae partes reliquerit, et ad S veorum regnum, Deo ducente,
pervenerit, ad gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui vult omnes ho
mines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, et ad honorem ejus
dem Sancti,' qui fidem christianitatis primus ibidem praedicavit, utcunque
possumus, succincto sermone percurremus f).
Tempore illo erat Rex quidam in regno Sveciæ, Olavus nomine, vir
magnæ liberalitatis, industriae, sed et prudentiae, et in bellicis rebus in
comparabiliter strenuus, devotum animum gerens, sed non secundum sci
entiam, quia paganus erat et idola colebat, nec aliud noverat. Audive
rat tamen christianitatis nomen forte nuncupari, sed ad quid vel quare sic
diceretur penitus ignorabat, quia Christum non intelligebat, nec praedica
tione alicujus in fide roboratus fuerat. Regi quidem Anglorurn Mildre-
do d) in tantum confoederatus erat, ut exenniis regalibus et donariis ad in
vicem donarentur e), et pacto pacis regnum utriusque foret stabilitum /).
His itaque gestis, accidit ut inter secretiora, quæ inter eos mittebantur.
Rex Olavus divinae pietatis consilio succensus a Rege Anglorurn petiit, ut
sibi aliquis in fide catholica plene instructus mitteretur, dicens se Chri
stianum fieri velle, si certum de eadem posset habere. Quod audiens Rex
Angliæ Mildredus, intellexit cor ejus visitatum a Domino, plurimum
que illius visitationi eongratulans et congaudens, petitionem ejus benigne
suscepit, seque cooperatorem salutis animae ejus praebuit.
Igitur Rex Angliæ, convocato communi concilio clericorum ac sacer
dotum, insinuat eis regis piæ petitionis voluntatem, propositumque suum
fuisse, regi coelorum deinceps militare, jugoque fidei collum submittere.
Cumque per triduum celebratum fuisset a rege concilium, et multi inter
eos exhortationis ac pietatis sermones habiti fuissent de praedicatore chri-
stianæ fidei Regi transmittendo, nemo ex tanta Christi sacerdotum turba
penitus inveniebatur, qui se pro Deo hujus peregrinationis labori subdere
vellet. Ferocitas quippe gentis illius aures multorum perculerat et idcir
co quorumlibet corda formido titillabat. Sed Deus omnipotens omnium
futurorum praescius, qui nullum cupit perire sed vult omnes salvare ante
se
ct) In Cod. Baazii hæc annotatio in fronte legi
tur: ’’Anno Domini 980 d. 21 Junii, venit Sanctus Sig
fridus ex Anglia in Verendiam, ad pagum qui Wexiö
nuncupatur.’' Quæ omnino a rccentiori librario appo
sita est, nec in Cod. Laur. Odonis, ncc in vetusta me-
taphrasi Svecana comparet.
b) Septentrionem nostrum Orientalem appella ■
ri in Chron. Alberici Monachi Trinm Fontium, Ed.
Leibnitz, p. 187 Benzelius observat. Ita Mare Balticum
exteris Orientale (hodie Östersjön) dicitur. Vi-
Liugi septentrionales, ab Anglis et Hibernis, quorum
littora infestabant, Ostman ni appellantur.
c) Prologus linit. Ipsà Legendà aetate est posterior,
ideoque iu vetusta Svecana metapbrasi desideratur.
d) I. e. Ethelredus, Anglorurn Rex ab an. 978
ad an. 101 G , ut Er. Olai, jam observavit (Cfr. supra
p. 3 1, 32 ). Voces sono simillimas monachorum incu
ria confusas esse unusquisque vidit. Magis etiam illis
placuit nomen Mildredi, quo animum illius in re
Christianorum promovenda mitem ac benienum ipso
forsan nomine exprimerent et laudarent. Ex observa
tione tamen Benzehi, Mi Ire di nomen est Anglis fa
miliare, ita enim dictus Yigorniensium Episcopus unus
ap. Spelman, Concil. I. p, 222. Milreda Abbatissa
ap. eund. p- 190.
e ) Cod. Laur. Odonis: honorarent.
/) Ambo Reges, fidei Christianas promovendas ad
dictissimi, communem habuere hostem, Svenonem Bi
furcam , Danorum Regem, adhuc gentilismi erroribus
deditum. Hanc confoederationis caussam ex Saxone et
Adamo Brem. optime exposuit Hallenberg, contra La
gerbring , 1 . c. p. 3 09.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.