4
S. SIGFRIDI.
345
nos et Svecos, propter novellam plantationem Christianitatis, adhuc nulli episcopatus
certo limite sunt designati, sed unusquisque episcoporum, a Rege vel populo assum-
tus, communiter aedificant ecclesiam, et circumeundo regionem, quantos possunt ad
Christianitatem trahunt, eosque gubernant sine invidia, quamdiu vivunt.” — Ut vero
Ilamburgensis Archiepiscopi majestatem reverenter agnovit Ecclesia septentrionalis,
Sigfridus noster Libentio II. metropolitano suo obsequium præstitit, et muneris pro
gressus exposuit. Anno enim 1029 ad Ccinuium magnum, Regem Daniæ Noster salu-
lutatum venit, qua occasione hæc enarrat Adamus Bum. H. E. II, c. XL vi. ”Aderant
tunc (circa an. 1029) cum Archiepiscopo (Libentio) praedicatores inclyti, Odinkar ju-*
nior, Sigafrid a Svedia, Rodolf a Nordmannia, Episcopi, narrantes ei, quan
ta fecerit Dominus in salutem gentium, quæ quotidie convertebantur ad Dominum.
Quos noster Pontifex, ut par fuit, honorifice dimissos, ad praedicationem denuo misit.”
Annum Sigfrido fatalem ignoramus, provectiorem vero attigisse ætatem, et ad me
dium usque seculi XI. vixisse, testis est Adam . Brem. qui eum suo propinquum tempori
laudat, et ”confectum senectute bona” Legenda nostra simul enarrat. Dies vero emor
tualis XV. Calend. Martii (d. i 5 Febr.) Wexioniæ nundinis Sigfridianis, Siffermdssa ap
pellatis, adhuc celebratur.
Historiam S. Sigfridi edidit Rev. Benzelius , in Monum. Eccl. Sveog. p. 1, juxta
Codicem j<foh . Baazii senioris, hodie Bibliothecae R. Gymnasii Lincopensis, Donat. Ben-
zel. in Fol. N:o 5 . Chartaceus ille circa an. i 52 o exaratus manu Avi sui, tum tem
poris Decani Wexionensis, ab ipso laudatur Baazio, in Inventario Eccles. Sveog. an.
1642 edito, p. 98. Examinatam denuo et cum apographo Codicis Law. Odonis, in ôrnhjel -
mii Svecia Sancta, probe collatam, emendatiorem jam sistimus. Antiquam hanc et
et veram Legendam, heic non nihil amplificatam, sistunt Breviaria, a nobis in subsi
dium vocata, plus minusve abbreviatam. De ejusdem vero aetate egregium habemus
testimonium ex veteri Serie primorum Episcopor. Wexionensium, edita a Benzelio , in
Ânnot. ad Vastovium p. 77: ”Hic {Johannes ,' filius Heringisl ) duodecim annis Episco
patum Wærendiæ tenuerat, quando gesta b. Sigfridi in scriptis sunt red
acta, Swerkone Rege, filio Caroli, nonum annum sui regni agente, anno incarnationis
Domini CIOCCV.” Auctoris nomen nos latet, ceu plurimorum qui vitas Sanctorum
nostratium scripserunt. Quisquis vero fuerit, cum Benzelio observamus, nobis huc us
que nullum Scriptorum indigenarum, qui Latine scripserit, hoc vetustiorem obversa
tum fuisse. Erico Olai haud ignotum fuisse, ex illius Chron. L. II. evincitur, ubi
hanc Historiam S. Sigfridi citat.
Huic Historiae, Latino exaratae idiomate, sat vetustam a latere apponimus versio-
nem Svecanam, e Codice egregio Membranaceo, quem in prolegomenis ad Legendam
S. Erici Regis, supra p. 617 laudavimus. Inserta legitur, sed parum accurate, in Diss.
Nob. M.A.V. Celse , de Natalibus Sigfridi Svionum Apostoli, Lund. 1790, qua auctor
explosam jam eorum amplectitur sententiam, qui Jonam 1 . Johannem et Sigurdim , Nor-
vegise apostolos, cum nostro Sigfrido , similitudine nominis ac muneris decepti, per
peram confundunt. Cfr. quæ egregie monet Hallenberg , in Animadvers. ad Hist. La
gerbring , IL p. 34 1.
Ad hoc sanctorum patrum gesta in ecclesia Dei recitantur, ut corda
audientium per eorum doctrinam, et bona opera igne charitatis et sanctae
aedificationis inflammentur. Excitatur plerumque pigritia hominum per
exempla bonorum, ut tanto ardentiores in Dei amore flant, quanto se il
lis labore et industria inferiores ante Deum esse conspiciunt. Exercitan
tur quidam per studia patrum antiquorum, qui divini amoris accensi de-
Tom. II. 8 7 *